Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 1-329 --

abbatis honore indignum, officii ignarum, solicitationum labori imparem. Verum obedientię pressus iugo, flens tandem regendi monasterii munus suscepit. Et quia ex humilitate sibi prorsus diffidebat, a Domino meruit adiuuari atque ita, ut ei per angelum suum pręcepta institutionesque dirigeret. Quibus ille fratres sibi commissos instruendo, in omni sanctitatis genere facile reddebat perfectos. O uere igitur beatus homo, quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum!

Odo* corr. ex Oddo item, Cluniacensis coenobii monachus, a Bernone* corr. ex Benone abbate proxime decessuro suffectus, cum fugam pararet, a fratribus comprehensus coramque adductus non solum abbatis compellente iussione, uerum etiam episcoporum urgentibus censuris regimen inuitus accepit. Indignum enim se esse arbitrabatur, qui pręesse deberet, cum se cunctis inferiorem constituisset. Sic tamen se gessit, ut multis postea miraculorum signis nobilitatus sit, Deo humilitati eius gratiam conferente.

At uero, quoniam quanto dignitas maior tanto maius in dignitate positi periculum, Lamon monachus mori pręoptauit quam episcopus uiuere. Hieropoli electus nullis suasionibus adduci potuit, ut electioni assentiret. Cumque Theophilus episcopus forte ex itinere eodem loci diuertisset atque itidem suaderet, quando iam tantę autoritatis uiro aperte refragari difficile erat, diem ad deliberandum impetrauit. Dum autem in solo loco genibus prouolutus toto eo tempore secretę precationi intendisset, inuentus est efflasse animam. Hoc ipsum petenti illi diuinitus indultum credi par est; uerenti utique, si episcopum gereret, quę episcopi sunt, pręstare non posset, aut si pręstitisset, ne uel ex hoc in elationem aliquam mentis incidens illis iam tandem comparandus euaderet, quibus dicitur: Vę uobis, qui diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in foro.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1496, Split]: De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica, Verborum 186963, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - tractatus] [numerus verborum] [marul-mar-inst.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.