Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F104v -- (1) Post affectuosam salutem et novi anni faustissimam apprecationem est, quod
reverendae pietatis vestrae benevolentiam super amico quodam obsequio sollicitem,
quantumvis forte importunus interpellator. (2) Fuit nam ita pridem, cum e studiosis
nostris Ingolstadiensibus frater Fortunatus[ERROR: no reftable :] frater Fortunatus] Gemeint ist Bruder
Fortunatus Clementi. quaedam de sibi necessariis
indumentis cum ab reverendissimo nostro[ERROR: no reftable :] reverendissimo nostro] Gemeint ist Abt
Bernhard Gemelich. tum a mea etiam persona humili prece
ac supplici calamo flagitavit. (3) Cuius ego indigentiae de vestiario nostro
domestico provisurus, cum scirem diebus hisce reverendissimo praesuli vestro,
[ERROR: no reftable :]
reverendissimo ... vestro] Gemeint ist Abt Georg IV. Müller von
Kaisheim. patri nostro observandissimo, dominum abbatem
meum e penore nostro vinario duo vasa vini pro strena submissurum esse captata tam
commoda occasione sarcinulam vestium, quas dictus frater Anglipoli desiderat,
vectoribus una contradidi, quae ubi cum vino Caesaream pervenerit, confido eam per
auxiliarem manum reverendae pietatis vestrae Ingolstadium haud magno negotio
transmittendam, pro quo gratificationis officio eandem reverendam pietatem vestram
hisce peramice compello, ab eaque pro suo quo in studiosos affectu et propensione
est, exaudiri spero. (4) Dedi ex Stambs postridie Epiphaniarum anno 1654.
267. Stephani an den Prior der Dominikaner in Augsburg
[Stams], 20. Januar 1654
Stephani hat erfahren, dass der Augsburger Dominikaner, Pater Seraphinus, in
Pollingen Philosophie oder Theologie gelesen hat, nun aber in seine Heimat
zurückkehrt. Wenn Pater Seraphinus weiterhin unterrichten möchte, könnte er in Stams
Philosophie oder Moraltheologie lehren.
Ad reverendum admodum patrem priorem Dominicanorum Augustae Vindelicorum,
[ERROR: no reftable :] Augustae
Vindelicorum] Zur Lage der Dominikaner in Augsburg, die während des
30jährigen Krieges zwischen 1633 und 1645 vertrieben waren, vgl.
Walz 1967, 82f. 20. Ianuarii
anno 1654.
Admodum reverende in Christo, religiosissime et colendissime pater ac domine
(1) Iuxta humanissimae salutationis obsequium et novi anni faustissimam apprecationem
est, cur reverendae dominationis suae religiosum silentium et graves curas hocce meo
epistolio nonnihil turbare audeam ignotus interpellator. (2) Diu non est, cum
intelleximus admodum reverendum et eximium dominum patrem Seraphinum, candidi
instituti vestri magistrum theologum, directioni admodum reverendae pietatis
vestrae, ut comperimus, submissum in monasterio Pollingensi praelectionibus,
philosophicis nescimus an theologicis, finem propediem daturum. (3) Quem cum in hoc
literario aratro seu coepto profitendi labore perseverare velle non dubitemus, si
eidem admodum reverendo domino lectori allubesceret relictis tantisper Sueviae
Bavariaeque planis aspera montium nostrorum Tyrolensium adire, esset in monasterio
nostro Stambsensi religiosa iuventus, quae in palaestra philosophica et stadio
moralis theologiae percuperet erudiri. (4) Quam ob rem si isdem reverendus admodum
et clarissimus pater de consensu admodum reverendae dominationis suae aliorumve
superiorum, quorum interest per excursum aliquem faciem loci nostri videre et suae
accomodationis experimentum capere[ERROR: no reftable :] Inter experimentum et capere in rasura facere.
vellet, pergratus nobis eius foret adventus, quem speramus
eas conditiones inventurum, quarum necesse non foret paenitere. Id quod
reverendissimi mei
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [ 1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [ word count] [ stephani-b-copiae].
|