Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
hibeat, minus qui ingressum expellat. (3) Hanc ob rem reverendus pater Albericus sollicitus pro suppellectile pretiosa, quam revernedissima pietas vestra penes nos securitatis causa pridem deposuerat, timensque, ne subita irruptione facta una cum reculis monasterii nostri (ex quibus nihil prorsus adhuc transportavimus) fiat in direptionem hostibus, ad reverendissimam pietatem vestram statuit remeare nuntiatum, quid periculo impendeat patriae nostrae, quid thesauro Firstenfeldensi. (4) Quo tamen honesto motivo abire paranti remoram inicere non potui. De reliquo testificor nominatum patrem quadrimestri spatio, quod inter nos egit, ita se omnibus probasse, ut eum, tamquam caritatis et pacis religiosae apprime amantem, omnes redamarint, consortio et conversatione eius multum oblectati; quem proinde, nisi discessum ultro sollicitasset, sine gravamine diutius tulissemus. (5) Atque haec erant, quae pro tempore amplissimae dominationi vestrae insinuanda habuit, me [ERROR: no reftable :] me] Text bricht hier ab.
98. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck
[Stams], 19. Januar 1647
Stephani entschuldigt sich, die Boten des Stiftes nach Innsbruck zum Getreideholen
geschickt zu haben; es war der Beschluss von mehreren Leuten. Den Brief an den
Zisterziensergeneral, um den der Abt gebeten hat, konnte Stephani nicht finden;
Pater Albericus hat ihn wohl schon mitgenommen. Über die Ankunft der Nonnen von
Schönfeld ist Stephani nicht erfreut, das Gästehaus sei überfüllt. Die Truppen des
Bezirkes Petersberg, die an die Grenze zu Bregenz verlegt worden waren, sind
zurückgekehrt. Im Rausch hat ein Silzer dem anderen mit dem Schwert die Hand
durchbohrt. Zwei Frauen, die in der Kirche von Silz Geld gestohlen hatten, wurden
ohne Folter ins Exil nach Bayern geschickt.
(1) Quod aurigas nostros pro frumento avehendo Oenipontum direxerimus, peccavimus, ut intelligo; peccatum hoc tamen eo animos nostros ferit levius, quo illud non ex unius cerebro, sed plurium consilio et fide bona est perpetratum. (2) Quas reverendissima pietas vestra litteras petiit domino generali nostro[ERROR: no reftable :] domino ... nostro] Gemeint ist Generalabt Claude Vaussin. inscriptas, perquaesivi in abbatia, ut iussus eram, et diu et multum, sed inibi non repertas apud patrem secretarium depositas iacuisse comperi, quas tamen a patre Firstenfeldensi, [ERROR: no reftable :] a patre Firstenfeldense] Gemeint ist Pater Albericus (vgl. ep. 97). cui nudiustertius abeunti fuerant concreditae, indubie iam receperit. (3) De monialibus[ERROR: no reftable :] de monialibus] Vgl. >Primisser cap. 42 § 22 Elisabetha, Campi Speciosi superioris antistes, filias suas Stamsii hospitantes Bernardi abbatis continuandae gratiae commendabat IV Idus Ianuarias [sc. 1648]. Speciosi-Campi, sicut cum in Stambs appellerent, haud gavisus sum, ita si ad locum unde exierant, suo et nostro commodo reverti possent, et nobis et ipsis gratularer, tum quod hoc hominum genus, utpote delicatum, molestias facessere soleat, tum quia diversorium hospitibus, qui numquam desunt monasterio, deputatum occupant. (4) Militia territorii Peterspergensis ante quatriduum ad fines Brigantii illorumve
vicinia educta bono omine heri iam domum rediit, satis cito a frigida statione
liberata; in cuius primo egressu cum in Magerpach pernoctaret, unus quidam
Silzensium bene potus alterum concivem suum graviter vulneravit totum bracchium ense
traiciens, ut laesus periculum mortis
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |