Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F4r --

ad neutras respondi, quia vix tantum otii suberat praelectionibus philosophicis[ERROR: no reftable :] praelectionibus philosophicis] Von seiner Rückkehr nach Stams 1640 bis zu seiner Einsetzung als Prior war Stephani als Lector Philosophiae tätig. intento. (2) Doliolum[ERROR: no reftable :] doliolum] Vgl. ep. 1; 6. cum sarcinulis, quorum mihi usus Ingolstadii fuerat, postridie dominicae Laetare[ERROR: no reftable :] postridie ... Letare] 11. März 1641. tandem laetabundus accepi, in eoque sarta tecta omnia reperi, pro cuius promotione grates reverentiae vestrae ago, quantas possum, et cuperem referre, quas deberem, si tantum in me opis esset.

(3) Ceterum perspicilia[ERROR: no reftable :] perspicilia] Vgl. ep. 1,4. Augustae a me conducta avidius adhuc exspecto, quam solem orientem in Phoenicia servi, quae tum, ut intelligo, non modo confecta non sunt, sed necdum fieri incipiunt, cum apud dominum Wiselium[ERROR: no reftable :] Wiselium] Vgl. ep. 6,4. nulla amplius, quod audio, mei memoria superstet. (4) Quocirca tot iteratis precibus meis supremas adhuc iungo et reverentiam vestram humanissime obtestor, adlaborare dignetur, voti ut me mei damnatum brevi videam et ocularia, quae desidero, demum aliquando in Stambs divertant. (5) Quodsi opticus Augustanus informationis meae, quam olim in coram dedi, oblitus visus mei conditionem rursum nosse cupiat, indicari eidem a reverentia vestra poterit oculorum meorum eam esse constitutionem, ut ad mediocrem distantiam typum etiam tenuiorem commode legere valeam et omnia oculis obiecta clare ac distincte sine nebulis cernam; in eo solum omnem paene eorundem defectum versari, quod cum lectionem per horas binas aut ternas continuare cogor, oculorum acies ita fatigetur atque hebescat, ut nec litteras agnoscere aut discernere valeam, idque vel maxime, cum de nocte ad lucernam studendum est, cuius lumen libero obtutu absque dolore ferre non possum, ut proinde semper umbraculo quodam candelarum radios ab oculis arcere oporteat, quod ipsum tam tantum non valet, quin per horariam lectionem visus deficiat. Atque haec oculorum meorum debilitas et hebetudo non ab heri primum aut nudiustertius exorta, sed iam inde ab annis pueritiae me comitata est. (6) Specularia porro confecta cum fuerint, occasionem spero reverentiae vestrae non defuturam ad me eadem dirigendi, quorum gratus semper mihi erit adventus, quantumvis serus. Sed ne prolixitate mea molestus sim, receptui cano et reverentiae vestrae me omni modo meliora commendo.

8. Stephani an Bruder Benedikt Heffter OSB [Stams], 29. Oktober 1641 Stephani bedankt sich für einen Brief, den er von Heffter erhalten hat, und erinnert ihn an sein Versprechen, das er ihm bei seiner Abreise aus Ingolstadt gegeben hatte: eine Abschrift des Traktetes “De Iure et Iustitia”. Von diesem Versprechen entbindet er ihn nun. Wie es Heffter gefordert hatte, hat er Herrn von Petersberg seine besten Grüße bestellt. Stephani grüßt Heffter und dessen Bruder Isaak. Ad religiosum fratrem Benedictum Heffter, ordinis sancti Benedicti ad sanctum Udalricum Augustae, pro tempore in convictu Ingolstadiensi, 29. Octobris 1641. Salutem et amicitiam

Reverende, religiose et doctissime domine

(1) Epistolium reverentiae vestrae 23. Septembris signatum sexta decima Octobris ad me pervenit, e quo sollicitudinem reverentiae vestrae et magnum fidelitatis studium luculenter agnovi. (2) Memini, cum Ingolstadio abituriens iam iam valedicerem, reverentiam vestram ex affectu caritatis et amicitiae impulsu eo mihi se obstrinxisse, ut quia tractatum de Iustitia et Iure (oboedientia avocante) propria scriptione complere non poteram, modicum quod supererat, mihi se descripturum reciperet.[ERROR: no reftable :] Memini ... reciperet] Das Versprechen ist bereits aus ep. 6 bekannt. (3) Scio etiam me semel aut iterum ab admodum reverendo patre regente[ERROR: no reftable :] regente] Gemeint ist Georg Buchmüller, der Regens des Konvikts in Ingolstadt. per litteras[ERROR: no reftable :] per litteras] Vgl. ep. 6. expetiisse, ut reverentiam vestram fidei datae commonefaceret; verum quia tot, ut intelligo, impedimenta hactenus intercurrerunt, quae reverentiam vestram ab impletione promissi obsequii distinerent, acquiesco excusationi lubens et volens, nec est, quod reverentia vestra de cetero umquam amplius super hoc negotio sese interpellendam veneatur; tanti enim non est, e vastissimo theologiae pelago lectionem unam alteramve praetermisisse, ut propterea amicus molesta descriptione sit fatigandus; habet, laus Deo, bibliotheca nostra theologos aliquot, qui materiam desideratam affatim subministrabunt, modo tempus legendi ne sit.

(4) Salutem reverentiae vestrae nomine domino fratri in Petersperg uxorique eius fideliter denuntiavi, dum nuper die virgini Ursulae sacro,[ERROR: no reftable :] die ... sacro] 21. Oktober. quod in sacello arcis illius patrocinium esset, missam celebravi una cum reverendo patre priore[ERROR: no reftable :] priore] Von 1639 bis 1644 war Johannes Schnürlin Prior in Stams. nostro. (5) Atque hisce reverentia vestra una cum fratre suo Isaaco, quem amicissime salutatum cupio, quam optime valeat meque, si per occupationes litterarias sibi liceat, super harum receptione pro opportunitate certiorem reddere non gravetur.

9. Stephani an Georg Buchmüller, Regens des Konvikts in Ingolstadt [Stams], 25. November 1641 Stephani berichtet Buchmüller, dass er eben in einem Brief an Heffter vermutet hatte, dass sein letzter Brief nicht angekommen sei; Tags darauf sind jedoch Buchmüllers Brief und die lange ersehnten Brillen eingetroffen. Stephani berichtet von seinen anfänglichen Problemen mit den neuen Brillen. Der Verdacht, es könnte auf die unterschiedlichen Auswirkungen von Tiroler Wein und Bayerischem Bier zurückzuführen sein, wurde entkräftet.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic