Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F272r --

iuvenes maiore numero haberem, accisa mihi sunt media eosdem in universitate aliqua diutius alendi, siquidem neque ex camera Oenipontana neque ex salina Halensi monasterio meo de reditibus quidquam penditur, quae quidem communis est omnium creditorum lamentatio. (6) Accedit denique etiam, quod gravis me urgeat necessitas in brevi fabricam aliquam inchoandi pro famulitio meo aulico, quando antiqua domicilia abbatiae contigua ac praecipue triclinium, in quo cum commensalibus meis reficior, iam iam fatiscunt ac ruinam minantur. (7) Quodsi amplissima dominatio vestra id mihi favoris exhiberet, ut noti illius debiti 500 florenorum quoque Neoburgi praetendere habeo, solutionem per suos cancellarium vel iudicem efficaciter sollicitari curaret, quo tandem aliquando pecunia illa actualiter potiri valerem, facilius resolutionem pro studiosis captarem. (8) Atque haec in praesens cum mei meorumque recommendatione, ex Stambs ultima Iunii anno 1671.

589. An Abt Anselm I. Muotelsee von Salem Stams, 18. August 1671 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas hat Abt Anselms Brief vom 29. Juli am 7. August während seines Aufenthaltes in den Sauren Bädern erhalten. Er wundert sich über das Verhalten des Abtes von Lützel, der den neuen Generalabt nicht anerkennen will. Abt Haas hofft, dass die restlichen Äbte diesem Beispiel nicht folgen werden. Er begrüßt es sehr, dass Abt Muotelsee in einem Brief an den Generalabt die Position der Oberdeutschen Kongregation gegenüber dem Abt von Morimond dargestellt hat. Gott möge das drohende Schisma abwenden. Ad abbatem Salemitanum, 18. Augusti anno 1671, nomine reverendissimi. Reverendissime et amplissime praesul, domine domine observandissime, colendissime

(1) Quas reverendissimae amplitudini vestrae ex Salemio ad me dare placuit sub diem Iulii 29., eas una cum adiunctis apographis Augusti 7. recepi ad fontem acidulum constitutus. (2) Et primo quidem vehementer stupui inconstantem genium abbatis Lucellensis, quod is solemnis iuramenti sui immemor tam probrose a congregatione nostra deficere et in vilipendium Cisterciensis archimandritae [ERROR: no reftable :] Cisterciensis archimandritae] Gemeint ist Generalabt Jean Petit. schismatico capiti, typho et superbia tumenti adhaerere non erubescat. (3) Plena tamen fiducia spero reliquorum dominorum abbatum neminem hoc temerario Lucellensis exemplo[ERROR: no reftable :] Lucellensis exemplo] Vgl. Primisser cap. 43 § 24 Praecipuus novarum rerum machinator Franciscus Morimundensis erat. Cui in congregatione nostra unicus Lucellensis adhaerebat. Ceteri omnes abbates nempe XIX et abbatissae XXVIII libellum querelis contra binos illos refertum Cistercium mittunt. seducendum, quin potius universos in coepto unionis et caritatis foedere firmiter perstituros.

(4) Ceterum quod amplissima dominato vestra nomine omnium ac singulorum abbatum totius

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic