Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F271r --

(2) Mense autem Februario anni currentis earundem statutorum apographum transmisit mihi reverendissimus dominus Caesareensis[ERROR: no reftable :] reverendissimus ... Caesareensis] Gemeint ist Abt Benedikt Hein von Kaisheim. iudicium meum ac censuram desuper expetens, quam tamen tunc temporis ferre non potui, quippe toto quadrigesimae decursu in conventu statuum provinciae Bolzani detentus ac primum octiduo post pascha domum reversus.

(3) Ceterum meam ego ut sententiam super dicta statutorum compilatione paucis edicam, calculo reverendissimorum dominorum abbatum Bavariae per omnia subscribo, unici tantum cuiusdam articuli exceptione, quod nimirum sperem visitationem annuam penes meum coenobium non ita stricte ac rigorose prosequendam, quin sufficiat per triennium bis illud visitari ob distantiam ordinarii visitatoris ac exinde consurgentes satis notabiles sumptus, qui mihi incumbunt. (4) Rem mihi pergratam praestiterit reverendissima amplitudo vestra, si procuratori nostro Romano sportulam annuam 15 florenorum nomine monasterii mei persolveret, qui ipsemet vix ullam scirem occasionem eiusmodi collectam Romam dirigendi. (5) Interea amplissimam dominationem vestram post affectuosissimam salutem praepotentis Dei favoribus impense devoveo, ex Stambs feria tertia pentecostes seu 19. Maii anno 1671.

587. An Abt Benedikt Hein von Kaisheim Stams, 19. Mai 1671 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas entschuldigt sich, dass die Abschrift der neuen Statuten erst so spät nach Kaisheim zurückgeschickt wird, doch er war bis vor kurzem am Landtag in Bozen beschäftigt. Er schließt sich der Kritik der bayerischen Äbte an. Für Stams würden zwei Visitationen in drei Jahren genügen. Auch ist er gegen die Bestimmung, dass der Abt dem Prior und einigen älteren Patres jährlich über seine Ausgaben Rechenschaft ablegen muss. Dies würde die Würde des Abtes schmälern. Ad abbatem Caesareensem, 19. Maii anno 1671, nomine reverendissimi. Reverendissime et amplissime praesul, domine domine observandissime

(1) Novam statutorum compilationem Februario mense ad transmissam tradius redire Caesaream, veniam, spero, mihi dabit reverendissima amplitudo vestra, si intellexerit me toto quadragesimae tempore domo absentem in comitiis procerum provinciae Bolzani distentum fuisse ac primum dominica in albis ad mandram Stambsensem regressum. (2) Remitto igitur vel nunc tandem

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic