Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
responsum, quod ille quondam ex Austria abbas suos et aliorum praesulum delegantium nomine quattuor primatibus in faciem dedit, scilicet domi manerent nec pedem in Austriam efferent numquam admittendi. (4) Quod eminentissimo domino cardinali Ninio pro sublato novitiatuum communium onere gratiae scripto exhibitae fuerint, oppido bene factum. (5) Nosse vero percuperem, num idem ille cardinalis modo sit totius ordinis nostri protector aut quis alius, ut in futurum forte emergentibus causis sciem, ad quem purpuratorum patrum reversus quaerendus. (6) Patrem meum Theodoricum[ERROR: no reftable :] patrem ... Theodoricum] Gemeint ist Pater Theodor von Preisach, der einen Erholungsaufenthalt im Kloster Salem genießt. bello modo in Salem valere pronus credo, quando ipsi omnia ad votum fluere videntur. (7) Rogarim tamen reverendissimam et amplitudinem vestram, cum in praedicto conventuali meo neque atrae bilis neque alterius maligni affectus vestigium amplius apparet, ne sinum benevolentiae et largitatis eidem nimium pandet, alioquin capistrum regularis disciplinae aegrius laturo, cum ad domum professionis suae postliminio erit revocandus. (8) Quibus reverendissimae dominationi vestrae me meosque perquam studiose commendo eidemque festivum a nato salvatore gaudium ac paulo post secuturi novi anni fortunatissimum auspicium ex animo precor ac voveo, in Stambs die 23. Decembris anno exspirantis 1670.
581. An Abt Benedikt Hein von Kaisheim
Stams, 23. Dezember 1670
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas, von der Ernte zurückgekehrt, wünscht
seinem Kollegen frohe Weihnachten. Die Ernte ist heuer viel knapper als im letzten
Jahr ausgefallen. Dennoch werden die üblichen beiden Fässer Wein nach Kaisheim
geschickt werden. Der Generalabt [Jean Petit] konnte wegen einer Erkrankung schon
zum weiten Mal nicht inauguriert werden. Abt Haas hofft, dass ihn nicht dasselbe
Schicksal wie Ludwig [Loppin] ereilt.
(1) Feriatum aliquamdiu calamum post peracta vindemialia negotia demum rursus arripio
et cum primis reverendissimae amplitudini vestrae faustam ac sanctam ex animo precor
ab orbis servatore puero Bethleemitico laetitiam olim in superna Ierusalem absque
aenigmate aeternum duraturam. (2) Vindemia mihi hoc anno admodum curta fuit, ita ut
septingentis ferme urnis minorem
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |