Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F267v --

quia epistulae Caesareensi adiuncta erat copia litterarum, quas illustrissimus dominus novus generalis noster[ERROR: no reftable :] illustrissimus ... noster] Gemeint ist Generalabt Jean Petit. ad praesules Germanicae congregationis direxerat plenas consolatione et propensissimi eiusdem in nos affectus eximias testes, utrasque reverendissimae paternitati vestrae submittendas duxi.

(3) Ceterum quod reverendissimus dominus visitator denuo urget, ut sub imminentem studiorum renovationem e fratribus nostris unus saltem Ingolstadium remittatur, quia ego desuper respondere vix poteram, paragraphum illum litterarum eius in meis responsalibus silendo praeterivi. (4) Interim ille, ut intentum suum reverendissimae paternitati vestrae persuadeat, satis dextro et blando utitur argumento allegans pro solutione annui victus opportune applicari posse et impendi summam illam pecuniae, quae monasterio nostro Neoburgi debetur. (5) Cuniculus sane argutus. [ERROR: no reftable :] cuniculus ... argutus] Im Lateinischen gibt es einige Sprichwörter mit cuniculus, dieses hier erinnert am ehesten an Hieronymus, adv. Ruf. 3,19 novi cuniculos tuos (vgl. Otto 1890,102).

(6) Terruit me hisce diebus pater cellarius noster inamoeno nuntio, quod in peramplo praedio nostro Bratsch nuper valde curta fuerit vindemia, octoginta urnarum minore proventu, quam superior tulerat annus. (7) Spero tamen alia vineta nostra uberiorem datura fructum, qui exspectationi nostrae et monasterii necessitatibus respondeat. (8) Dabam ex Stambs sabbato ante promulgatum apud nos iubilaeum, id est 11. Octobris anno 1670.

579. Stephani an Abt Benedikt Hein von Kaisheim Stams, 14. Oktober 1670 Stephani bestätigt die Ankunft des Briefes aus Kaisheim in Abwesenheit seines Abtes. Der beigelegte, sehr zugeneigte Brief des neuen Generalabtes an die Oberdeutsche Kongregation lässt nur das Beste hoffen. Ganz anders klingen im Moment die Drohbriefe des Abtes von Morimond. Als Beispiel schickt Stephani einen ins Lateinische übersetzten, ursprünglich französischen Brief des Abtes an Abt Haas mit, aus dem zu ersehen ist, wie sehr man sich vor diesem Mann hüten muss. Ad abbatem Caesareensem, 14. Octobris anno 1670. Reverendissime in Christo et amplissime praesul, domine domine omni observantia colendissime

(1) Litterae amplitudinis vestrae reverendissimae Kalendis Octobris in Caesarea signatae una cum apographo litterarum Cisterciensium et duplici visitationis instrumento in absentia reverendissimi mei[ERROR: no reftable :] reverendissimi mei] Gemeint ist Abt Augustinus Haas. ad manus meas quinta Octobris pervenere, de quarum secura receptione quin amplissimam dominationem vestram pauculis certiorem redderem, intermittere non debui.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic