Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F183v --

Ad abbatem in vindemiis, 7. Octobris anno 1661. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Scripsi, ut iussus eram, teloneario Zirlensi, sed aerem verberans plus non effeci, quam ut antiquam rursus cantilem occineret nihil pecuniarum esse in officio.[ERROR: no reftable :] scripsi ... officio] Im Hintergrund steht, dass das Kloster Stams die Zollbezugsrechte in Zirl erkauft hatte: Um 12.000 Gulden wurde ein jährliches Bezugsrecht über 666 Gulden erkauft (vgl. Dietrich 1980, 21). (2) Toto proxime praeterito trimestri non plus ventum 90 florenis de vectigalibus collectum idque impendi debuisse in operas, quae pontem Zirlensem reparant. (3) Addidit verum quidem esse, quod spoponderit, curaturum se, ut reverendissimae pietati vestrae prius, quam ad vindemias concederet, summam aliquam numeraret, verum interea se lecto prostratum ac podagricis doloribus praepeditum fuisse, quominus rem effectui dare potuerit.

(4) Nono Septembris scripsit ad me Ambsterodamo dominus de Wolfsthurn inter alia significans exspectare se tamen ultimum cambium ac tum mox itineri se daturum ad repetendam patriam visurumque ante casam suam Stambsensem quam aulam Oenipontanam, vereri autem, ut ante hiemem non appellat. (5) Is cum reverendissimae pietati vestrae per me commendari petierit, volui ipsam eius epistulam in fidem submittere.

(6) In conventu nostro utraque phlebotomia felici manu incisoris bene terminata est; utrique adfuit medicus. (7) Ex sanguine patris Edmundi[ERROR: no reftable :] patris Edmundi] Gemeint ist Pater Edmundus Quaranta. icteros sive aurigo (die Gelbsuch) luculentissime apparuit. (8) Eius valetudo adhuc imbecilli fulcro nititur, quia sibimet temperare non potest, ultimo die phlebotomiae gravi quodam excessu posteriora propemodum faciens deteriora prioribus.

(9) Quid nuper apud me per litteras sollicitarit Ignatius Weinhart, secretarius excelsi regiminis, libeat reverendissimae pietati vestrae ex propria illius epistula percipere. (10) Quibus finio ac reverendissimae pietati vestrae omnia fausta precor.

417. Stephani an Abt Augustinus Haas in Mais [Stams], 29. Oktober 1661 Obwohl Stephani auf den Brief des Abtes vom 14. Oktober [1661] schon in der letzten Woche antworten hätte sollen, hielt ihn eine starke Verkühlung davon ab. Was die Weihe des Altares in St. Martin in Mais betrifft, so ist der Abt nach Stephanis Meinung dazu befugt, weil ein Privileg des Papstes Innozenz VIII. an die Zisterzienseräbte es ihm erlaubt und weil sich der Bischof von Trient, der das Visitationsrecht für Mais hat, daran nicht stört. Von Graf von Thun in Trient könnte man leicht die entsprechende Erlaubnis erhalten. In einem Streit wollte Pater Samuel nicht auf die Rückkehr des Abtes warten. Tag und Nacht liegt er Stephani in den Ohren. Es geht um ein Kartenspiel mit dem Koch, der Pater Samuel wüst beschimpfte, weil er ihm keine Revanche geben wollte. Pater Edmundus [Quaranta] erholt sich nur sehr langsam.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic