Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F169r --

Cum salute perhumili, felicitatem aeviternam Reverendissime in Christo pater, amplissime praesul, observandissime domine domine

(1) Instrumentum electionis de mea persona factum quarto Septembris die post meridiem salvum et illibatum obtinui, pro cuius tam festina elaboratione grates, ut par est, maximas habeo et spero interventu domini de Wolfsturn securam nancisci occasionem, ut illud paucas intra septimanas Cistercium intret, ubi confirmationis ultimum robur sollicitandum est.

(2) De legitimi insinuata et accepta capituli generalis indictione scripta, quae petitur, recognitio hisce adiuncta venit. (3) Ceterum tametsi epistula convocatoria non tantum vicarios generales, sed et singulos provinciarum abbates ad praedicta ordinis comitia citare videatur, credam tamen non fore recedendum ab eo, quod in statutis Rottwilanis distinctione secunda capitulo septimo decretum fuerat, videlicet ut qualibet provincia congregationis unus tantum abbas communibus monasteriorum sumptibus in capitulo generali comparere tentaturus.

(4) Super negotio, quod Galli abstinentes ordini facessunt, ego quidem multam notitiam hactenus non habui, rebus tamen ita stantibus, ut litterae transmissae informant, omnino in sententiam reverendissimae amplitudinis vestrae abeo, ut censeam libertati atque exemptioni nostrae conservandae remedium aliud non superfuturum, quam ut, funesta licet dis-membratione, Germania nostra Cisterciensis a Gallia separetur, ad quem effectum imperatoris

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic