Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F169v -- nostri
[ERROR: no reftable :] imperatoris
nostri] Gemeint ist Kaiser Leopold I. opem implorandam
esse pernecessarium duco. (5) Deus tamen ter optimus ac post eum Virgo deipara, quae
ordinem nostrum usque in finem saeculi servaturam spopondit, grassanti malo remedium
ferre dignabuntur, si precum nostrarum iugi instantia fatigentur. (6) Interea
reverendissimae pietatis vestrae favori constanti me ac meos demisse commendo. (7)
Ex Stambs 6. Septembris anno 1660.
393. Stephani an Generalabt Claude Vaussin in Citeaux
Stams, 17. September 1660
Der Tod von Bernhard Gemelich hat in Stams große Trauer ausgelöst. Gemelich war dem
General durch seine Arbeit in der Kongregation in Rottweil persönlich bekannt. Er
stand 22 Jahre lang an der Spitze des Klosters und verstarb nach fünfwöchiger
Krankheit in Innsbruck. Sein Leichnam wurde am 11. Juli nach Stams überführt. Freude
kam erst durch die Wahl des neuen Abtes am 5. August auf, die auf Augustinus Haas
fiel. Die Akten und Urkunden dieser Wahl liegen dem Brief bei, um ihre Bestätigung
wird gebeten.
Ad reverendissimum dominum generalem Cistercii pro confirmatione electionis Augustini
etc. 17. Septembris 1660.
Perillustris, reverendissime et amplissime domine domine observandissime
(1) Ingenti tristitia implevit cor nostrum annus hic sexagesimus, vere criticus, vere
infaustus, quando nostrum nobis antistitem Bernardum,[ERROR: no reftable :] Bernardus] Gemeint ist der eben
verstorbene Abt Bernhard Gemelich. Rottwilae olim
perillustri ac reverendissimae dominationi vestrae de facie notum, praematura morte
eripuit. (2) Amisimus, heu, patrem, pastorem, praesulem meritissimum,
vigilantissimum, amplissimum, virum vere magnum et albis dignissimum lapillis. (3)
Fuit is praestantibus sane talentis praeditus, autoritate nulli suorum antecessorum
secundus, aedificiorum nostrorum sapientissimus non tam restaurator quam
architectus. (4) Qui cum ad clavum monastici regiminis annos 22 sedisset, demum
adproperante morte surgere iussus Oeniponte, ubi quinque septimanas sub cura
medicorum frustra angariatus fuerat, ex hydropsi, ut opinamur, diem supremum clausit
condolentibus archiducibus et tota propemodum civitate Oenipontana lugente. (5)
Cuius corpus postera die, quae erat undecima Iulii et festum translationis sancti
Benedicti, ad monasterium nostrum
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [ 1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [ word count] [ stephani-b-copiae].
|