Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F151v -- precibus et sacrificiis
implorare non desisto. (8) Dedi ex monasterio Stambsensi feria tertia paschatis seu
15. Aprilis.
(9) P.S.: Quia certo auguror reverendissimum dominum Mulbrunensem
[ERROR: no reftable :] dominum
Mulbrunensem] Gemeint ist Abt Bernardin Buchinger von Maulbronn (vgl.
Ludwig 1984). in hoc
conventu sollicitaturum refusionem expensarum, quas anno 1651 fecerat eundo ad
capitulum generale, reverendissimae pietati vestrae pro informatione sequentia
indicanda censui. (10) Primo eundem reverendissimum dominum abbatem, praeterquam
quod nihil sciatur Cistercii pro congregatione nostra egisse vel profecisse, in
Gallias profecturum fuisse suomet motu proprio, tum ob citationem (ut ipsemet mihi
scripsit) illustrissimi domini generalis,[ERROR: no reftable :] illustrissimi ... generalis] Gemeint ist
Generalabt Claude Vaussin. tum ad cohortationem
reverendissimorum dominorum Lucellensis et Sanct-Urbanensis abbatum, etiamsi a
congregatione nihil commissionis accepisset, ut adeo, si refusio facienda veniat,
congregatio non in totum, sed tantum in partem teneatur. (11) Secundo quod pro
instantia sua satisfactionem tempestivius non acceperit, culpa ipsius propria
evenisse, ut qui a capitulo Danuwerdano, in quo sportulas pro ipso colligere
intenderamus, legitime vocatus sua sponte se subtraxerit. (12) Tertio in computo
sive calculo, quem super hac Gallica itineratione mihi transmiserat, reperiri
nonnulla, quae praecise propriam ipsius personam concernant, ut est coëmptio novi
pilei, ocrearum etc. (13) Talia nam in usum et commodum illius privatum cessere.
(14) Quarto cum compensatio praestanda videbitur, eam non solos trium provinciarum
abbates, qui Danuwerdae ad capitulum oboedienter comparuerunt, luituros, sed etiam
Helvetios et Alsatas in concursum trahendos, utpote profectione illa iam expedita,
antequam de conventu Danuwerdano cogitatum.
361. An Abt Thomas II. Schwab von Salem
Stams, 15. April 1659
Im Namen von Abt Gemelich: Der Abt bedauert, dass er am Nationalkapitel in Überlingen
aufgrund seiner angeschlagenen Gesundheit nicht erscheinen kann. Er beteuert jedoch,
wie gerne er dort erschienen wäre. Der Abt von Kaisheim wird jedoch dort die Stamser
Sache vertreten.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [ 1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [ word count] [ stephani-b-copiae].
|