Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F127r --

e triplici sigillo agnovimus, de consilio et suasu iudicis reseravi existimantis subesse forsitan posse aliquod in mora periculum, quod contineri in iis quidpiam crederet super inhibitorio, quod Halae circa erogationem salis noviter impositum intelleximus.

(3) Duo fratres nostri Brixinam nuper directi eiusdem diei Martis, quo reverendissima pietas vestra abierat, sero vespere remearunt sub tempus completorii in itinere, ut aiebant, multum retardati a pluviis, quibus biduo non obiter tantum tincti, sed ad cutem usque insigniter perluti sunt. (4) Ordinibus, quos expetebant, uterque sunt initiati, frater Leopoldus[ERROR: no reftable :] Leopoldus] Gemeint ist Bruder Leopold Gassler. tamen non absque difficultate, eo quod de recepto antehac subdiaconatu suo formatas non exhibuisset et insuper annuum interstitium non servasset.

(5) Hesterna litteras accepi a patre Martino nostro[ERROR: no reftable :] patre ... nostro] Gemeint ist Pater Martin Stöger, der derzeit Vikar in Wertach ist. ex Wertach, qui plurimum turbatur et tentatur, quod ad trinas suas epistulas a reverendissima pietate vestra responsum nullum obtineat, in eam ferme persuasionem sese abripi passus, quasi ipsius persona taedio nobis esset ac studio foris relinqueretur, ut in exilio diem clauderet. (6) Ei proxima posta scribam et huiusmodi tentationis scrupum eximere conabor.

(7) Frater Theodoricus[ERROR: no reftable :] Theodericus] Gemeint ist Bruder Theodor von Preisach. noster in sua protervia perstans, quod ad ordines cum aliis fratribus nuperrime missus non fuerit, adhuc adeo non decoxit, ut nudiustertius peracta cena me conveniens palam et sine verecundia edixerit se in monasterio amplius permanere non posse, sed fugam initurum, quod vereatur se aut numquam aut lente nimium ad sanctos ordines promotum iri, cum interim animum ad studia ulterius prosequenda iam deposuerit. (8) Quem quidem ob tam perversum propositum acriter redargui et ad meliora consilia reducere connisus fui, verum licet modo conquiescere, extrinsecus saltem, videatur, quid tamen adhuc in futurum forsan instigante sathana sit tentaturus, soli illi notum, qui iudicat renes et corda. (8) Deus reverendissimam pietatem vestram diutissime incolumem velit ac servet. Dedi ultimo Septembris seu festo divi Hieronymi die 1656.

324. Stephani an Vikar Martin Stöger in Wertach [Stams], 3. Oktober 1656 Am 29. September erreichte Stephani Stögers Brief aus Wertach, auf den er jetzt sofort antwortet, um Stöger nicht, wie Abt Gemelich, so lange warten zu lassen. Das Schweigen des Abtes soll Stöger aber nicht persönlich nehmen, sondern dessen Vergesslichkeit zuschreiben. Als Nachfolger für Stögers Amt als Vikar von Wertach hat sich bisher weder jemand gemeldet, noch hat Abt Gemelich jemanden gefunden. Wenn eine Meldung aus Wertach selbst kommt, wird der Abt dieser sicherlich zustimmen. Der flüchtige [Albericus Manincor] ist am 13. Juli nach Stams zurückgekehrt und wurde von Abt Gemelich mit einer geringen Strafe bedacht. Stephani bezweifelt, dass Bruder Manincor es lange aushalten wird, ist er doch schon sehr dem Wein ergeben. Die Brüder Leopold [Gassler] und Ulrich [Raschpichler] sind in Brixen geweiht worden, was v.a. der übergangene Bruder Theodor von Preisach sehr übel nahm und zeitweise sogar austreten wollte. Der Abt ist vor zwei Wochen zur Ernte nach Mais abgereist. Der lange Zeit für das Kloster tätige Magnus Spaiser ist verstorben. Der Pater Lektor hat nach der öffentlichen Disputation, zu der viele Gelehrte aus Innsbruck und Hall angereist waren, nun einen Scholastik-Kurs begonnen.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic