Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
9. Epitaphium Rogoni
10. Epitaphium Iani et Vrsi
»Quid fles, alma Venus?« »Ianum florentibus annis Delicias rapuit Mors uiolenta meas.« »Cur, Pallas, luges? »Vrsum mors sustulit illum, Pars Aganyppaei qui fuit una chori.« Ergo immortales diuas si flere uidemus, Quis, rogo, nunc sicco lumine stare potest?
11. In eosdem
Vt breuis et uerni fugitiua est gratia floris, Nec rosa nec possunt lilia stare diu, Sic tener eximiae defloruit indolis Vrsus, Afflatusque sui funere fratris obit. Heu, res pulcra nequit fieri diuturna, uiator, Occidit et subito si qua iuuenta proba est.
12. In eosdem
Hic situs est Ianus, nunc primum in fratre sepultus, Qui modo dimidia parte superstes erat. Se tamen infelix Vrsus superesse negauit, Alterius fato raptus et ille fuit.
13. In eosdem
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.