Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 139v --

Reddidit in uultus officiosa suos.
Quo uero elatus fastu Pomponius, ut qui
Saturnalitio uiuere more solet?
Cui, licet absentis, reuerentia maior amici?
Quem minus addictum publica cura tenet?
Ergo quod abstineas scriptis, nec inertia suadet,
Culpa nec ingenium uendicat ulla tuum,
Qui bene tranquilla mentis statione locatus
Ardua non dubio scandis in astra gradu,
Clara uel obseruas aeui documenta prioris,
Quaeque legis ueterum, splendida facta geris,
Quaeque probas, sequeris. Tantis sic rite magistris,
Scribendi penitus nulla libido tibi est,
Sed facis et dictas cedro dignissima, uel quae
Saecula cum tota posteritate legant.
Sic Achademiae princeps censorque uocaris,
Iure Quirinalis gloria magna iugi.
Quod nisi iam Pharii aut Romani numinis instar
Compressa pariter uoce manuque siles,
Tu saltem dictare uelis crebramque salutem
Aureli referat dextera fida mei;
Siue quis in tota librarius excipit Vrbe
Eloquiique notat uerba diserta tui,
Hoc munus mandare uelis, clarissime uatum,
Et saltem externo pollice scribe: »Vale!«

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.