Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 130 -- Maeonidae uates et magni fama fatigat
Vergilii et ueteris nomina clara tubae.
Nunc sequimur laudem et foecundae munera pacis
Et modo Pellaei facta imitanda ducis.
Sectamur quod quisque probat nec uillia tangunt:
Igniculis flagrant pectora quaeque suis.
Sic exempla uiros externaque facta perurrunt,
Gloria nec tepidas subdit[ERROR: no reftable :]3,58 subdit in
margine: uibrat in ossa faces;
Nec mea tot laudum stimulis monimenta carebunt
Atque ita multorum nominis auctor ero.
Tanquam immaturos nec quisquam computet annos:
Multa suos norunt anticipare dies,
Saepe inopinantem fallit prudentia; uelox
Non expectato tempore saepe uenit.
Perpetuum multis puerascit inertior aetas,
Praeterit et stultos cana senecta dies.
Quid non ingenium praecurrit acumine? Quae non
Ingenuus uincit secula mille labor?
Virtutis precium non omne adscribitur annis;
Quod meruit, uirtus uendicat una decus.
Possideat laudes alienas segnior aetas;
Pigritiae, quae sunt sedulitatis, erunt.
Villia turpe duci conferre ergastula nec fas
Seruitium domino composuisse suo.
Non bene respondet solertia segnibus annis,
Non bene dedecori conuenit ullus honos.

|