Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 64v --

Cum Leonora nouum properaret ad aethera sidus,
Certamen stellis omnibus una fuit.
Tale ad spectaclum caelo pendente, uicissim
Hesperus atque Arctos hanc meruere ducem.
Nam primum Arctoae censetur origine stellae,
Sed mox Hesperii sanguinis illa fuit.
Moesta quid ergo tuam ploras, Isabella, parentem?
Quae regina fuit, nunc Leonora dea est.

13.
Quam bene sumpserunt Venetae noua signa triremes
Seque ope bellandi nobiliore tegunt!
Nam modo Dux Venetus, custodia publica rerum,
Mutat adoratae Marcica signa cruci
Toruaque deposuit fului simulacra Leonis
Conspicuęque gerit sola trophaea crucis;
Qua maria et terrę sola custode tuetur
Grimanus, patriae gloria magna togae.
Hinc pius admonuit gentes melioribus armis
Quod pro communi bella salute gerat. 10
Hoc omnes signo et prora pendemus ab una,
Crux omnes terras classis et una tegit.
Hoc orbis uallo, hoc praecluditur obice rerum,


Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.