Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Adnixa est humeris terra fretumque tuis.
14.
Sanguine quod surgis Romano, hinc, Barbe, tuorum Ostentare potes pontificale genus, Gloria, ni fallor, magna est; noua gloria maior Quod Venetae pars est conspicienda togae. Nam meruisse omnes simul et uicisse uideris Quos decorat proauos aenea barba tuos. Nec minus et Veneto rerum iam stante senatu Principe Romanos stare putamus auos. Adde quod in uobis augescit Romula pubes, Gaudet et ornari posteritate sua, Quod uestrae nulla est permissa licentia plebi, Iura nec ambiguus publica ciuis habet; Sed neque patritius uilis contemptor acerui, Iustitia populum sustinet esse parem. Ergo quis indignos proauito culmine credat Quos patriae proceres educat aula tuę?
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.