Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 57 --

Quaeque Gigantaeo bella furore fremunt;
Nedum poeniteat cinctus spectare decoros
Seu mage Rhacusae moenia tuta meae.
Monstra sed aereis uanescant irrita uentis
Et sint ominibus pondera nulla meis.
Sunt neque enim, fateor, nostra hibernacula tanti
Quo liceat profugi principis ore frui,
Vt scelus infandum uideas exulque relinquas
Captiuam famulis gentibus Italiam.

4.
Ecce petiturus iubilaea piacula supplex
Congentilitio nomine reque Bonus,
Non satis esse putat celebri purgamina ritu
Praecipuum tantae munus habere uiae,
Sed quasi facturus sanctis auctaria rebus,
Quaerit amicitiae foedus inire tuae.
Nec studium Superos audire et cernere maius
Quam te, conspicui numinis instar, habet.
Audito quod si reuerentia principe tanta est,
Admoto propius gloria maior erit,
Maiestasque suum praesens duplicabit honorem:
Deficit auditis rebus iniqua fides.


Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.