Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 56v --

Sed neque formosis nimium capiare lacertis,
Saepius et blandae uincula rumpe morae.
Non tamen abstineas cursu: licet horridus Auster
Ingruat – ipse tuo sidere tutus eris;
Nauta uel alcyones prae te rogitare recuset –
Tu tibi Cassiope, tu tibi Castor eris.
Quod si dilluuium Pyrrhaeaque saecula cernis,
Seu puer igniferis deuius errat equis –
Hic tibi certa quies, in culmina nostra recurras,
Neue salutifero degere parce sinu.
Huc trepidus redeas; caelum turbante Typhoeo
Aeternos fama est delituisse deos.
Tu quoque Phlaegraeum si rupto monte uidebis
Agmen et horrisonas prosiluisse feras,
Eia age, rumpe moras subitos molire regressus
Et patriae fugias monstra nefanda tuae.
Praestat Auentinum furem et Busyridis aras,
Ismarii stabulum praestat adire ducis,
Aut mage Sardiniam et Scyronia saxa frequentes,
Horrendi uideas saxa uel Antiphatae,
Caucaseasque niues et inhospita saxa Promethei,
Siue Thomitanae templa uetusta deae,
Quam iuga Gargani, aut Veseui incendia montis
Vade retro

Vade porro


Crijevic, Ilija (1463-1520) [1484, Dubrovnik]: Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica, 7675 versus, verborum 46525, ed. Darko Novakovic [genus: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [numerus verborum] [crijev-i-carm-1678.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.