Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- KK1-275 -- lecto; unus assumetur, et alter relinquetur, quia non
omnes diuites impii XVII. Diuitias non esse malas per se. Diues audito perfectionis pręcepto
contristatus est XVIII. Zacheus diues et publicanus XIX. Sed nunc, qui habet sacculum, tollat,
similiter et peram XXII.
Dolor.
Flendo uidua misericordiam impetrauit a Domino, ut filium sibi iam elatum suscitaret.
Flendo mulier peccatrix obtinuit ueniam VII. Iesum multa turba populi et mulierum sequebatur,
qui plangebant et lamentabantur eum. Petrus fleuit amare, et primus ex dicipulis consolatus
est uidens resurgentem Iesum XXIII.
Degener.
Qui fuerit in tecto, et uasa eius in domo, non descendat tollere illa; et qui in agro,
similiter non redeat retro. Memores estote uxoris Loth XVII. Domus mea domus orationis est.
Vos autem fecistis eam speluncam latronum XIX. Templum quod lapidibus bonis et donis exornatum
erat, destructm est, et non est relictus lapis super lapidem. Cum uideritis circumdari ab
exercitu Hierusalem, tunc scitote quia appropinquauit desolatio eius XXI.
Debitum.
Cui multum datum est, multum quęretur ab eo; et cui commendauerunt multum, plus petent ab
eo XII.
Diabolus.
Si demones super porcos potestatem non habent, multo minus super homines factos ad
imaginem Dei. Oportet ergo Deum solum timere, illos autem contemnere. Diabolus queritur se
torqueri iussus exire ab homine. Demones intrant in porcos et pręcipitant eos suffocantes in
stagnum VIII. Nullius fidem a diabolo nisi Domino permittente tentari XXII.
DEVS.
Christus. Ventis et mari imperat et obediunt ei. Psalmus: Tu dominaris potestati maris,
motum autem fluctuum eius tu mitigas VIII. At Iesus uidens cogitationes cordis eorum IX. Omnia
mihi tradita sunt a Patre meo X. Vt uidit cogitationes eorum, dixit eis XI. Christus granum
synapis, fermentum etc. XIII. Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi
regnum, et reuerti. Benedictus qui uenit rex in nomine Domini, pax in cęlo, et gloria in
excelsis XIX. Cęlum et terra transibunt, uerba autem
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|