Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-274 --


Diues. Quid proderit homini, si lucretur totum mundum, et detrimentum animę suę faciat? Aut quid homo commutationis dabit pro anima sua? VIII. Quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire X.
Dolus. Laudant eum palam, quem occulte in uerbo capere cogitant, ut accusent XII.
Dolor. Azima cum lactucis agrestibus comeditur, quando lętis miscentur tristia XIIII.
Diabolus. Demones non posse nocere nisi ex permissione diuina; sic nec in porcos intrare non poterant, donec non concessit Dominus V.

LVCAS
Docilis. Maria, autem conseruabat omnia uerba hęc conferens in corde suo II. Qui audit et facit pręcepta Dei, edificat domum supra petram VI. Semen est uerbum Dei quod cadens in terram bonam etc. hi sunt qui audientes retinent et fructum afferunt in patientia VIII. Maria sedens secus pedes Domini audiebat uerbum illius X. Beati qui audiunt uerbum Dei, et custodiunt illud XI.
Dolus. Vulpes foueas habent IX. Ite et dicite uulpi illi id est Herodi XIII.
Diues. Et diuites dimisit inanes I. Ve uobis diuitibus, qui habetis consolationem uestram VI. Semen cecidit inter spinas: qui audierunt, et a sollicitu/dinibus, et diuitiis, et uoluptatibus uitę euntes, suffocantur, et non referunt fructum VIII. Cuiusdam diuitis uberes fructus ager attulit etc. Stulte, hac nocte animam tuam repetent a te; quę autem parasti, cuius erunt? XII. Villam emi, et necesse habeo exire et uidere illam; rogo te, habe me excusatum XIIII. CHRISTVS: Falli eos qui se possidere diuitias tanquam dominos putant, cum sint dispensatores rei alienę. Diuitię uerę et diuitię iniquitatis. Ratio quare tenemur diuitias communicare indigentibus: Diues qui induebatur purpura et bisso, sepelitur in inferno, et dicitur ei: Recordare quia recepisti bona in uita tua etc. XVI. Erunt duo in ms-88r
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.