Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK1-273 --

Mittet Filius hominis angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala XIII. Veh mundo a scandalis! Necesse est ut ueniant scandala, uerum tamen ueh homini illi, per quem scandalum uenit! XVIII. Iesu, id est paci, pręponunt Barrabam, id est seditiones XXVII.
Derisio. Deridetur Dominus suscitaturus puellam ac dicens: Non est mortua, sed dormit. Ob hoc ut indigni uidere miracula eiiciuntur. VIIII. Diuitię, Nolite thesaurizare in terra, sed in cęlo. Vbi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Non potestis Deo seruire et mamonę VI. Nolite possidere aurum etc. X. Semen cecidit in spinis XIII. Quid prodest homini, si mundum uniuersum lucretur etc. aut quam dabit commutationem pro anima sua? XVI. Cum audisset adolescens, abiit tristis. Erat enim habens multas possessiones. Difficile diues intrabit in regnum cęlorum. Facilius camellus per foramen etc. XIX. Eiecit Dominus uendentes et ementes de templo XXI. Inuitati abierunt, alius in uillam suam, alius ad negociationem suam XXII.
Docilis. Semen cecidit in terram bonam, et attulit fructum etc. XIII.
Degener. Qui in tecto sunt, non descendant etc. XXIIII.
Dolus. Vulpes foueas habent, et uolucres cęli nidos VIII. Vinum cum felle mixtum porrigunt XXVII.
Dolor. Herodis dolor simulatus circa Ioannem XIIII.

MARCVS
DEVS. Christi diuinitas, in potestate spiritibus immundis imperat I. Mare et uenti obediunt ei IIII. Demones torquentur pręsentia eius V. Mirantur eius doctrinam et uirtutes. Quinque panibus quinque milia hominum pascit. Supra mare ambulat VI. Septem panibus IIII milia pascit VIII. Hic est Filius meus charissimus; audite illum IX. Maledixit ficum, et arefacta est XI. Dixit Dominus Domino meo, id est Pater Filio XII. Trina discipulorum dormitio tres mortuos, quos Dominus suscitauit, significat: primus in domo, secundus ad sepulchrum, tertius de sepulchro. Christus clamans expirauit. Sepultus die tertia resurrexit XV. Assumptus est in cęlum, et sedet a dextris Dei.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.