Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK3-337 --

fortes in fide. Deus autem perficiet, confirmabit solidabitque V. APOCALYPSIS: Si ergo non uigilaueris, ueniam ad te tanquam fur, et nescies, qua hora ueniam ad te III. Beatus qui uigilat et custodit uestimenta sua, ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius XVI. Vanitas. AD THIMOTEVM I: Ineptas et inanes fabulas deuita IIII. Humilitas. AD ROMANOS: Non alta sapientes, sed humilibus consentientes XII. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit XIII. AD CORINTHIOS I: Stulta mundi elegit Deus, infirma, ignobilia, contemptibilia et ea quę non sunt, ut glorietur omnis caro in conspectu eius I. Ego enim sum minimus apostolorum etc. Gratia autem Dei sum id quod sum XV. AD EPHESIOS: Mihi autem omnium sanctorum minimo data est gratia etc. III. AD PHILIPPENSES: Hoc enim sentite in uobis quod et in Christ o Iesu: qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se ęqualem Deo, sed se metipsum exinaniuit, formam serui accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inuentus ut homo. Humiliauit se metipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis etc. II. Non quod iam acceperim aut perfectus sim; sequor autem siquomodo compręhendam in quo et comprehensus sum a Christo Iesu. Fratres, ego me non arbitror comprehendisse etc. III. AD THESSALONICENSES I: Facti sumus paruuli in medio uestrum, tanquam si nutrix foueat filios uestros etc. II. Vt sint quieti IIII, ACTVVM: Petrus in Ioppe apud Symonem coriarium

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.