Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

Venia. Soluite eum et sinite abire etc. XI. Humilitas. Ioannes interrogatus, negat se esse Christum uel Heliam uel prophetam, sed uocem clamantis in deserto. Cuius ego non sum dignus, ut soluam corigiam calciamenti. ms-434r Maria uenit ad Helizabeth, Iesus ad Ioannem, ut tu digneris accedere ad minores, si ope tua indigent I. Discipuli mirantur humilitatem et mansuetudinem Domini, quod dignaretur loqui mulieri inopi et Samaritanę, tam humaniter. Iesus ad filium reguli ire noluit, ad seruum centurionis pergere uolebat, quia humilia respicit et alta a longe cognoscit IIII. Dominus noster magnum nobis exemplu m prębuit humilitatis, dum habitu inuentus ut homo quęrit gloriam Patris, non suam etc. VII. Surgit a cęna et ponit uestimenta sua, et cum accepisset linteum pręcinxit se; deinde misit aquam in peluim et coepit lauare pedes discipulorm et extergere linteo, quo erat pręcinctus. Si ergo ego laui pedes uestros Dominus et Magister, et uos debetis alter alterius lauare pedes. Exemplum enim dedi uobis etc. Non est seruus maior domino suo neque apostolus maior est eo qui misit illum XIII. Vsus. Lazarus quadriduanus iam foetens in monumento est ex longo terrenis assuetus peccator et malę famę emittens odorem. Fremuit Dominus et fleuit et uoce magna clamauit, quia difficile surgit quem moles consuetudinis premit XI. Visus. Eorum quę in nobis sunt membrorum honorabilior est oculus. Hoc enim corpus gubernat, hoc ornat uisum, et quod sol est in orbe terrarum, hoc est oculus in corpore. Vnde superiorem locum sortitur, sicut in quodam regali solio collocatus. Chrisostomus. Duę uisiones et duę cęcitates sunt: sensibilis et intellectualis IX.

ACTVVM
Vaticinium. Agabus prędixit famem, quę fuit sub Claudio XI. Paulus mulierem a spiritu phytonico liberauit XVI. APOCALYPSIS: Veneficis pars in stagno ardenti XXI. Vigilia. PETRI I: Sobrii estote et uigilate, quia aduersarius uester tanquam leo rugiens circuit quęrens quem deuoret; cui resistite
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.