Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
meus, quia scilicet persecutio subsecuta est prędicationem X. Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo. Atrium autem, quod est foris templum, eiice foras etc. XI. Et uidi alterum angelum, id est prędicatores, uolantem per medium cęlum, id est Ecclesiam, habentem euangelium ęternum etc. XIIII. Muri Hierusalem sunt ecclesię munientes se contra hereticos XXI.
Malus. AD ROMANOS: Non omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitę etc. Vasa irę apta in interitum IX. AD CORINTHIOS I: Iniqui regnum Dei non possidebunt VI. Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit XV. AD GALATAS: Carnis opera etc. qui talia agunt, regnum Dei non consequentur V. AD COLOSSENSES: Contra uitia, id est fornicationem, immundiciam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam, quę est simulachrorum seruitus etc.
Mulier. AD THIMOTEVM I: Sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subiectione. Docere autem mulieri non permitto etc. II. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes etc.
Magus. ACTVVM: Simon magus dementabat Samaritanos. Deinde illis a Philippo baptizatis et ipse baptizatus est VIII. APOCALYPSIS: Veneficis pars in stagno ardeoti .XXI.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.