Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-244 --

Mandata. AD HEBREOS: Viuus est enim sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisionem animę ac spiritus, compagumque ac medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis etc. IIII. IOANNIS PRIMA: Et mandata eius grauia non sunt V.

[ERROR: no reftable :]METHAMORPHOSES
Mundi creatio ex chao [ERROR: no reftable liber:]I. Mundus Athlanti impositus in ultimis Affricę finibus [ERROR: no reftable liber:]IIII.
ms-257r Miraculum. Lacus Ammonis in Affrica solis occasu calens, / meridie gelidus. Athamatas[ERROR: no reftable :] fluuius, cui defecta luna lignum admotum accenditur. Fluuius apud Ciconas potantes saxificat. Ex cadauere uituli apes, ex equi crabrones, ex cancri scorpius, ex hominis medullis in sepulchro angues. Corallum sub aqua herba est, extractum lapidescit [ERROR: no reftable liber:]XV.
Matrimonium. Daphnis, Ideus pastor, quia fidem coniugii non pręstitit, uersus est in saxum. Perseus pactus Andromedę matrimonium eam a bellua marina liberauit [ERROR: no reftable liber:]IIII. In eorum nuptiis pugnam mouit Phineus, quod sibi prius illam desponsatam diceret [ERROR: no reftable liber:]V. Procris cum Cephalo rediit in gratiam, cum suspecta prius in siluas effugisset. Diu dulciter uixerunt exitu[ERROR: no reftable :] tamen infelici [ERROR: no reftable liber:]VII. Hercules duxit Deianiram, deinde Oethalię[ERROR: no reftable :] regis filiam, postremo deificatus Hebben, Iunonis filiam [ERROR: no reftable liber:]IX. Nuptię Iphis[ERROR: no reftable :] et Ianthis[ERROR: no reftable :]. Cum feminę essent, Iphis uertitur in marem [ERROR: no reftable liber:]IX. Orpheus Euridices desiderio ad inferos descendit. Permissus eam educere, modo sequentem ne respiceret, iam fini proximus respexit et iterum amisit [ERROR: no reftable liber:]X. Alcyone Ceicem maritum flendo in auem sui nominis cescit [ERROR: no reftable liber:]XI. Esacus Epyriphen[ERROR: no reftable :] nympham persequens, dum illa inter fugiendum serpentis ictu corruisset, prę dolore de rupe in pelagus se pręcipitauit et uersus est in mergum [ERROR: no reftable liber:]XI. Picus Circen contempsit, ut Cannenti coniugi fidem seruaret. In picum auem uertitur [ERROR: no reftable liber:]XIIII.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.