Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-81 --

III. AD HEBREOS: Facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo V.

Iuramentum. IACOBI: Nolite iurare. Sit sermo uester: Est, est; non, non V. APOCALYPSIS: Leuauit manum suam ad cęlum, et iurauit per uiuentem in sęcula sęculorum X.

Infamia. IACOBI: Nolite detrahere IIII.

Hypocrita. AD ROMANOS: Qui prędicas bonum et facis malum II. Huiusce modi enim Christo Domino nostro non seruiunt, sed suo uentri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium XVI. AD CORINTHIOS II: Pseudoapostoli sunt operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi, et non mirum. Ipse enim Sathanas transfigurat se in angelum lucis XI. AD THIMOTEVM II: Qui penetrant domos et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis etc. III. ACTVVM: Paulus purificat se in templo cum quibusdam nazareis propter scandalum Iudeorum XXI. APOCALYPSIS: Nomen habes, quod uiuas, et mortuus es III.

Iudei. AD ROMANOS: Non omnes qui ex Israel hi sunt Israelitę, neque qui semen sunt Abrahę omnes filii etc. Israel reliquię saluę fient IX. Iudei offenderunt in lapidem offensionis IX. Iudeorum delicto salus est gentibus. Cęcitas in parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis saluus fieret XI. AD THESSALONICENSES I: Peruenit ira Dei super illos usque in finem II. /

ms-190v
[ERROR: no reftable :]METHAMORPHOSES
Iudex. Tyresias de contentione Iouis et Iunonis pro Ioue tulit sententiam. A Iunone luminibus orbatur, a Ioue diuinandi munus accipit [ERROR: no reftable liber:] III . Mydę asininę aures addite, quia Thmolo pro Apolline contra Pana iudicante ipsi displicuit [ERROR: no reftable liber:]XI.
Inuidia et odium sęculo ferreo [ERROR: no reftable liber:]I. Aglaura inuidię succumbens sororum successibus cruciatur; in saxum cęssit [ERROR: no reftable liber:]II. Pugna inter fratres e dentibus draconis cum armis natos. Quinque tantum KK2-82 superfuerunt qui Cadmi socii fuere [ERROR: no reftable liber:] III . Polydectes inuidens glorię Persei uictoris in saxum mutatur. Lyncus Triptolemo inuidens honorem a Cerere delatum, dum eum occidere cogitat, in lincem uersus perfìcere non potuit [ERROR: no reftable liber:]V. Dedalus Perdicem discipulum, quia primus serram et circinum inuenit, e muro pręcipitauit [ERROR: no reftable liber:]VIII. Athalantę, quia prima aprum uulnerauit, Meleager a se occisi concessit exuuias. Meleagri auunculi inuidentes eripuerunt[ERROR: no reftable :]. Quos a Meleagro cęsos Althea mater fratrum mortem uindicauit, stipite filii fatali ignibus consumpto [ERROR: no reftable liber:]VIII. Apollo sagittam Paridis dirigens in Achillem: sunt qui alterum ad iniuriam aliorum incitant [ERROR: no reftable liber:]XII.
Ira. Agaue mater, Ino et Autonoe sorores in Pentheum furentes [ERROR: no reftable liber:] III . Tauri ignem spirantes et draco in Colcho [ERROR: no reftable liber:]VII. Aper Calidonius, quem Diana irata immisit. Ira Cereris in Eristonem[ERROR: no reftable :] et eius filiam Mestram [ERROR: no reftable liber:]VIII. Ira Herculis in Lycam seruum [ERROR: no reftable liber:]IX. Aiax furens sibi ipsi mortem consciuit. Hecuba Polinestoris[ERROR: no reftable :] nares mordicus abscidit et in[ERROR: no reftable :] canem mutata est [ERROR: no reftable liber:]XIII.
Imprudens. Glaucus herbę uim, quę piscibus mortuis spiritum restituerat, miratus gustauit et in furorem uersus pręcipitem se in pelagus dedit [ERROR: no reftable liber:]XIII. Deianira, Lycas [ERROR: no reftable liber:]IX.
Inconstantia. Protheus in diuersas figuras mutabilis. Item Mestra, Eristonis[ERROR: no reftable :] filia [ERROR: no reftable liber:]VIII. Achelous amnis [ERROR: no reftable liber:]IX. Periclimenes[ERROR: no reftable :], [ERROR: no reftable liber:]XII. Vertumnus [ERROR: no reftable liber:]XIIII.
Ignis. Incendium Phoetonte[ERROR: no reftable :] currum Solis regente [ERROR: no reftable liber:]II. Domus cum Semele arsit Ioue ad eam ingresso tonitribus et fulminibus instructo [ERROR: no reftable liber:] III . Stipes Meleagri fatalis, quo consumpto et ipse defecit [ERROR: no reftable liber:]VIII. Pyra qua arsit Hercules [ERROR: no reftable liber:]VIIII.
Iniustus Hercules famulum Lycam innocentem in Euboico mari iactauit et mersit [ERROR: no reftable liber:]IX.
Impatientia. Aracne uicta suspendio se affecit [ERROR: no reftable liber:]VI. Aiax, quod armis Achillis potiri non potuit, in furorem uersus suas sibi intulit manus $0
Inobediens. Icarus patri Dedalo lapsus in pelagus mari nomen dedit [ERROR: no reftable liber:]VIII. Adon non obediens Veneri, in uenatione ab apro interemptus est [ERROR: no reftable liber:]X.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.