Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Iustitia. AD ROMANOS: Sęueritas Dei in eos qui ceciderunt XI. Reddite omnibus debita etc. XIII. AD GALATAS: Vnus quisque onus suum portabit. Nolite errare; Deus non iriridetur. Quę seminauerit homo, hęc et metet: de carne corruptionem, de spiritu uitam ęternam VI. AD COLOSSENSES: Non est acceptio personarum apud Deum Ignorantia. AD CORINTHIOS I: Siquis autem ignorat, ignorabitur XIIII. ACTVVM: Paulus apertis oculis nihil uidens admanum ducitur in Damascum. Ab Anania uisum recipit et baptizatur VIIII. Infernus. APOCALYPSIS: Cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni. Et fumus tormentorum eorum ascendet in sęcula sęculorum. Nec habent requiem die ac nocte etc. XIIII. Lacus irę Dei magnus XIIII. Missi sunt in stagnum ignis ardentis et sulphuris etc. XIX.
Interpres. AD CORINTHIOS I: Hęc omniain figura contingebant illis. Scripta autem sunt ad correptionem nostram X. AD TITVM: Stultas autem quęstiones et genealogias[ERROR: no reftable :] et contentiones et pugnas legis deuita Ingratus. AD CORINTHIOS I: Quid habes quod non accepisti? Quid gloriaris quasi non acceperis IIII. Beneficiis Dei delinquendo abusi perierunt X. Inimicus. AD ROMANOS: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi XII. ACTVVM: Stephanus pro his qui lapidabant ipsum orauit ueniam VII. Inualidus. AD ROMANOS: Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere. Etenim Christus non sibi placuit XV. AD CORINTHIOS I: Tanqnam paruulus in Christo lac uobis potum dedi, non escam. Adhuc enim carnales estis etc.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.