Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-77 --

Siquis superędificat supra fundamentum fidei aurum, argentum, lapides preciosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestum erit III. Angelos iudicabimus VI. Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc et ipso Filius subiectus erit illi qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. In momento, in ictu oculi, in nouissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur XV. II: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi etc. V. AD THESSALONICENSES I: Ipse Dominus in iussu et in uoce archangeli et in tuba Dei descendet de cęlo. Et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos qui uiuimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aera; et sic semper cum Domino erimus IIII. Dies Domini sicut fur in nocte ita ueniet. Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient V. II: In reuelatione Domini Iesu de cęlo cum angelis uirtutis eius, in flamma ignis dantis uindictam his qui non nouerunt Deum et qui non obediunt Euangelio etc. Cum uenerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt L AD THIMOTEVM I: Vsque in aduentum Domini Iesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inacceesibilem etc. VI. II: In nouissimis diebus instabunt tempora periculosa. Et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati etc. III. AD HEBREOS: Terribilis autem quędam expectatio iudicii et ignis emulatio, quę consumptura est aduersarios etc. X. Adhuc semel et ego mouebo non solum terram, sed et cęlum XII. PETRII: Et si iustus quidem uix saluabitur, impius et peccator ubi parebunt? IIII. II: Adueniet autem dies Domini ut fur etc. de die Iudicii III. IOANNIS I: Nouissima hora est. Antichristi multi facti sunt II. APOCALYPSIS: Ecce ueniet cum nubibus; et uidebit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt; et plangent se super eum omnes tribus terrę.



Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.