Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-76 --

suum erat diligeret. Quia uero de mundo non estis, sed ego elegi uos de mundo, propterea odit uos mundus. Non est seruus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et uos persequentur etc. Sed hęc omnia facient uobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me XV. Mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo XVII.

Infernus. Tanta est diuersitas suppliciorum, quanta peccatorum XV.

Interpres. Sic et quasi non semper similitudinem innuunt, sed aliquando pro uero ponuntur I. Iesus fecit de aqua uinum, cum aperuit eis sensum et exposuit eis Scripturas. Sic enim sapit quod non sapiebat, et ms-189r inebriat quod non inebriabat. Interpretatio nominis / Adam, in quo litterę secundum Gręcos habent numerum XLVIII. De prophetia Caiphę. Non quicunque prophetat [ERROR: no reftable :] propheta est, sic et Balaam. Sed ore solum usa est gratia, contaminatum autem cor non tetigit XI.

Inualidus. Petrus, dum rogat Dominum, testatur, quanta naturę sit imbecillitas, cum Deus hominem dereliquerit XVIII.

Hypocrita. Quęritis me, non quia uidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis, id est non propter spiritum, sed propter carnem VI.

Inobediens. Et siquis audierit uerba mea et non custodierit, ego non iudico eum etc. Qui spernit me et non accipit uerba mea, habet qui iudicet eum. Sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in nouissimo die XII.

Iudei. Piscina probatica quinque porticus habens, id est quinque libros Moysi. Ibi languidi iacebant, non sanabantur, quia Lex peccatores arguebat, non absoluebat V. In iudicium ego in hunc mundum ueni, ut qui non uident uideant, et qui uident, cęci fiant IX. Acetum oblatum ori Domini signat Iudeos degeneratos a uino patriarcharum et prophetarum etc. XVIII.

PAVLVS AD ROMANOS

Iudicium Dei. Omnes stabimus ante tribunal Christi; unus quisquenostrum pro se rationem reddet Deo XIIII. AD CORINTHIOS I:
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.