Jan Panonije (1434-1472) [1456, Italia; Hungaria]: Epistulae, versio electronica, 1969 verborum, ed. Samuel Teleki [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [ian-pan-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 73 --
concinnius requirat; postremo desperata ejus inventione, quid πολυπραγμοσύνη Latine significet, longo verborum ambitu describit. Idem, oppido quam frequenter, pro accurato ponit curiosum. Ego tamen, bona venia docti hujus et diserti auctoris, eo vitio praeditos, partim negotiosos, partim curiosos, vitium ipsum tum negotiositatem tum curiositatem appello. Cum praesertim Nigidius, homo ipsius judicio juxta Varronem doctissimus, affirmaverit, inclinamentum semper hujuscemodi verborum, ut, vinosus, religiosus, signare copiam quandam immodicam rei, super qua diceretur. Cicero etiam potissimum in libro, De Officiis primo, cum admonet peregrinum minime esse debere in aliena re publica curiosum; poeta item Catullus, Latinitatis aeque diligens custos, cum ita loquitur:
Quae nec pernumerare curiosi
Possint, nec mala fascinare lingva,
manifeste hoc vocabulum, in malum tantum accipiunt. Nos igitur hunc, et si qui praeterea itidem eo utuntur, jure optimo secuti sumus. At durum quiddam est negotiositas! Credo item et curiositas. Sed haec, et complura hujusmodi,
Jan Panonije (1434-1472) [1456, Italia; Hungaria]: Epistulae, versio electronica, 1969 verborum, ed. Samuel Teleki [genus: prosa - epistula; prosa - versio] [numerus verborum] [ian-pan-epist.xml].
|