Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vrhovac, Maksimilijan (1752-1827) [1813]: Ad sacerdotes epistula, versio electronica., 442 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrhovac-m-poziv-1813.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 60 --

P. T.

Lingua Illyrica a saeculo septimo per Illyrium continuo florescens, a quo Latinis litteris scribi coepit, licet in tot ora diffusa varie pronuncietur, universim tamen suam in vocibus et dictionibus puritatem ac elegantiam; in singularibus rebus apte exprimendis, et sententiis varie aeque ac eleganter efferendis copiam et suavitatem possidet; atque, non obstante particularium dialectorum varietate, aut peregrinarum vocum admixtione, magna ubertas cum puris vocibus in eadem conjuncta semper manet.

Tam singularium vocabulorum Croaticorum et Slavonicorum collectiones, quam diversa in his linguis carmina, et libri impressi existunt complures; quae omnia amplum perhibent testimonium, quanta amoenitatis et gravitatis virtute patrium hocce idioma niteat; ad cujus majorem perfectionem jam olim celebres viri sua industria multum contulerunt; et quidem in Croatica dialecto, quantum constat, primus Habdelić Georgius per Dictionarium Graecii 1670 impressum: postea Belostenec Joannes per suum Gazophylacium Zagrabiae 1740 typis vulgatum; ac demum Jambrešić Andreas per Lexicon aeque Zagrabiae 1742 editum: in Slavonica autem Došen Vitus Aždaja sedmoglava Zagrabiae 1768, Kanižlić Antonius Sveta Rožalija Viennae 1780, ac Ivanošić Antonius Tri poglavja knjige Poroda Zagrabiae 1788 edi curantes sermonis hujus thesaurum multum auxerunt. Successerunt recentioribus temporibus, praeter libros pro usu scholarum nationalium praeclare adaptatos, aliaque egregia vocabularia, duae Croaticae grammaticae, una per Franciscum Kornig 1795, alia per Anonymum 1810 vulgata. Prodiverunt

Vade retro

Vade porro


Vrhovac, Maksimilijan (1752-1827) [1813]: Ad sacerdotes epistula, versio electronica., 442 verborum, ed. Franjo Fancev [genus: prosa - epistula] [numerus verborum] [vrhovac-m-poziv-1813.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.