Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1800, Dubrovnik]: Carnovalis Ragusini Descriptio Macaronica et Descriptio Cucagnae, versio electronica, 335 versus, 2183 verborum, ed. Sime Demo [genus: poesis - satura; poesis - macaronica] [numerus verborum] [feric-d-carnovalis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 126 -- Vae, personati, vobis, si fertilis annus
Ille melarancis fuerit, proh! quanta procella
Vos manet, et qualis Puerûm vos skvicca per omnes
Contradas usque ad noctem comitabitur atram!
Haec bassi, fateor, sunt insulsissima vulgi
(Sprezzat enim haec sapiens) solatia; nunc, age, Civis,
Accipe Personam, qui cultior. Ille modernam
Matronarum imitans in vertice pettinaturam
Tollit ad altezzam cannae; facit iste magistrum
Gymnasii, sferzat Pueros alzatque Cavallo
Pro fictisque menat veros in podice colpos;
Ast alius, qui Doctorem numquam ante Theatro
Nec Pulcinellas, Brighellas Arlichinosque
Vidit, aget temerè arditus. Quid caetera narrem
De genere hoc, si vos jam sbadigliatis, amici?
Atque hic finiscunt divertimenta diei.
Accipe nunc noctis. Posito Comoedia quod sit
Itur et ad sonitum Tamburri, namque statutum
Sic fuit, ut disordo loco procul esset ab illo.
Non alio huc ergo Matronas ire videbis
Ordine, quam ad Molinum Homines frumenta ferentes:
Qui primus arrivat, macinat prius – hic quoque sic est:
Quae prior ingreditur, postum sibi commodiorem
Occupat, at pejorem aliae, quae tardius intrant
(Nam non palchettis locus hic, sed in aere Panchae).
Unde aliquando solent qui consedere sub illis
Feric Gvozdenica, Duro (1739–1820) [1800, Dubrovnik]: Carnovalis Ragusini Descriptio Macaronica et Descriptio Cucagnae, versio electronica, 335 versus, 2183 verborum, ed. Sime Demo [genus: poesis - satura; poesis - macaronica] [numerus verborum] [feric-d-carnovalis.xml].
|