HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PR33 -- in opere nostrum vatem possimus dicere? Qua re perspecta
absoluta erit, quam proposui, disquisitio. Age iam, quid totum oro hoc Hesiodi
carmen, nisi quaedam antiquissimorum nominum factorumque congeries, quorum tum fama
vigebat, dicendum est? Nonne ab ipso narratur, quaeque habuerit principia mundus, a
quibusque res singulae, quoque modo efFectae sint? Quae forma, qui status, quae vis
cuiusque erat partis? Nonne hominum generationes a Chao atque Caelo incipientes ad
Saturnum usque recensentur; ab hoc autem ad Iovem, ac demum a Iove ad Herculem, ad
Memnonem, ad Iasonem, ad Peleum, ad Aeneam, ad Vlyssem aliosque huiusmodi viros
heroicorum temporum, quae in Troiani belli aetate desiisse scimus, perpetua
successione deducuntur? Quid illa Echidna, quid Typhon, quid Chimaera, quid Sphynx,
quid Harpyae, quid Gorgones aliaque poetica monstra, nisi facta veterum hominum magis
illustria, casus admirandos, varias expeditiones, bella, victoriasque in diversis
terrarum orbis regionibus innuere et significare dicentur? Sane haec omnia ad
historiam pertinent; quae si non loco et tempore et nominibus suis distincta
referuntur, danda haec poetae venia,

|