Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PR28 --

indicia habebantur. Porro homines arte parandi producendique ea, quae ad vitam alendam conservandamque pertinebant, satis iam instructi multiplicatique varias sese in regiones insulasque diviserunt, quo quemque vis aut tempestas adegerat: Graeci autem et potissimum Athenienses se oivrox&oyots gloriabantur. Deinde aerumnis premi ac labore, curis agitari, caedibus vexari invicem, morbis ac senectute deficere; quae mala cuncta cum ipsis hominibus mundique ortu recte ab Hesiodo dicuntur nata. Habemus ergo hunc terrarum orbem et physice constitutum, et hominibus aliisque animantibus refertum: sed nulla adhuc in eo reipublicae, nulla imperii forma, quae sine aliquo moderatore summo atque rege recte factis praemia laudemque tribuente, maleque factis mulctam poenamque irrogante nequaquam haberi potest. Virus adhuc ubique erat Saturnium. Iupiter igitur imperio potitur, Saturnum Titanasque vincit, efferos nimirum hominum primorum, qui Graeciam incolebant, animos moresque contundit, leges fert ac servare iubet, modestiam, aequitatem, pietatem, aliasque virtutes colendas proponit, vitia, quibus antea tenebantur, severissimis interdictis coercet ac prohibet,

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.