Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PR22 --

dominabatur, clarosque vetustatis viros in deorum numero accensebat, ut ipse erat ea superstitione obcoecatus, servire non invitus videtur. Quare mirandum non est, si nec omnia cohaerere, nec unum ad finem multa in huiusmodi labyrintho unius Ariadnae ope nequaquam pervestigando tendere videantur. Vix enim exitum e Phoenicum doctrinae filo aliquem invenisse credis, ecce aulim in errorem delaberis, ni Aegyptiorum auxilium implores; quumque hos exoraveris, tramitemque ostenderint, quo progrediaris, adiumenta alia petenda sunt vel e Thracia, vel e Ponto, vel e Syria arcessita. Multarum gentium annales consulendi, multiplex dispicienda theologia, vetus philosophia, atque astronomia excutienda, graeci demum poetae dissonas de rebus iisdem sententias ferentes inter se conciliandi, qui quum eas fabularum involucris etiam comprehendant, nae is Aethiopem, quod aiunt, lavet, Sisyphiumque laborem suscipiat, qui uni omnes, eidemque argumento aptare velit. Hanc potissimum ob caussam, qui mythologiam omnem vel ad veteris historiae rationem, vel ad philosophiae, astronomiaeque placita exigi posse crediderunt, vehementer falsi sunt. Quamobrem nec veteres

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.