Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PR23 --

Grammatici, nec eruditi fabularum Interpretes recentiores, Heinsii, Vossii, Bocharti, Clerici, Huetii, Pluchii, Dupuisii, sexcentique alii, qui magno ingenio instructi, parique eruditione hac de re diligentius quaesiverunt, alacresque hoc in studio impedito admodum atque anfractuoso decurrerunt, metam credendi sunt contigisse. Vt enim iis multa feliciter evenisse concedantur; tamen quis non videt in aliarum rerum, nominumque quamplurium explicatione eosdem haerere, quod necesse est, angi, torquerique, atque ad extremum quadam animi desperatione correptos, quia quod intenderant, consequi non potuissent, in alienas omnino coniecturas, atque a communi sensu remotas fictiones, hypothesesque redigi? Itaque fateri satius duco, fieri a nobis nequaquam posse, ut quae ab hominibus ingenio foecundissimo, effroenataque fingendi libidine, ac licentia praeditis pro libito, arbitrioque scripta sunt, ea videantur fuisse, quamvis et allegoriis spolientur, et poeticis ornamentis exuantur, cum ratione semper caussaque scripta, et ad unum veritatis scopum collimare. Sed ad graecorum theogonias propius accedamus: earum si non omnium, plerarumque certe, ut observat Brucherus
Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.