Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA201 --


Tempestas excita, et inhorruit unda sub illo.
Vernum iter est aliud, quum primum garrula cornix
835 Quanta premit sicca pedibus vestigia arena
Incedens, folia aspicies pubescere tanta
Frondifera e ficu. tum pervius aequore cursus
Scilicet, ast illum nullus persuadeat auctor;
Namque animo haud placitus: quod capto et tempore tantum
840 Invadenda via est, et crebro obnoxia damno.
Id quoque non hominum renuit genus, unaque stultis
Est anima illa avido quaesita pecunia corde,
Sit miserum quamvis in fluctu occumbere. sed tu
Haec tecum mea dicta iterumque iterumque volutans
845 Omnia, consiliis adhibe melioribus aures.
Haud quantum est tibi cumque, carinae crede: relinque
Plura domi, imposita contentus parte minori,
Triste etenim tumidis in fluctibus omnia cogi
Perdere. triste etiam, si quando pondere grandi
850 Imposito plaustris, curvatum fregeris axem,
Atque onera intereant. medium re cautus in omni

842 Est anima illa avido etc. Pecuniam avaris dominari, ante virtutem esse, reginam haberi, et similia passim apud scriptores invenias: ipsam vero esse animam, elegantissime dictum a solo, quod sciam, Hesiodo.

8 5 1 Atque onera inttrcant etc. Displicet Clerico ro ajj*au(>aSreiri, quod est proprie obscurentur, vertere intereant, malletque dicere corrumpantur. Sed non persuadet: itaque nihil de vocula sollicitor.

medium re cautus etc. Quamquam jj.er^a (puXaa

asSou dictum putet Heinsius heic de tempore tantum opportuno ad



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.