HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA176 --
Tempus, ubi foetu pubescere desiit arbor.
Incipe: frangendis mortaria frugibus apta
Ad ternos incide pedes, ternasque per ulnas
520 Pistillum pariter longum; nec faginus axis
Sit brevior pedibus septem, ceu postulat usus.
Malleus ipse pedes veniat protentus in octo,
Palmorumque decem cui longi robora plaustri,
Curvatura rotae tres palmos mobilis aequet.
525 Multaque praeterea e sylvis in tecta referre
Te iubeo: in primisque burin, tu sicubi campo
Montibus aut solis errans inveneris olim,
Ilignam. haec etenim validi firmissima aratri
Materies, temone faber quum fixerit arte
530 Palladia, et clavis dentali adiunxerit aptam.
Bina domi solido sint facta e robore aratra,
518 Incipe : frangendis
etc. Multa
heic, quae magno sunt agricolis usui enumerantur. Ea autem enumeratio si cui
minutior videbitur, illud Virgilii ad mentem revocet:
» In tenui labor, at tenuis non gloria, si quem
» Numina laeva sinunt, auditque
vocatus Apollo etc.
529 temone faber
etc. Lignariis etiam
fabris Pallas
praeesse credebatur: hinc Virgilius de ligneo equo Troiano
» divina Palladis arte aedificant.
5 31 Bina domi
etc. Duplex aratri
genus: alterum ccuroyuov di—
cebant Graeci idest nativum non compositum; alterum dicebant 7rr)x,T0V scilicet non simplex et ex uno
ligno factum, sed compositum et compactum ex pluribus. Vide utriusque formam,
ut et aliorum instrumentorum quae superius nominata sunt, in editione Hesiodi
Graeviana.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|