Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA146 --


Nonne manus operi admoveas si luce vel una,
55 Copia sufficeret lauto tibi dives in annum
Suspenso ad fumum temone, boumque labore
Mulorumque simul posito? sed enim Iovis ira
Perdidit has curas, illum quum fraude Prometheus
Decepit quondam. subito actus corda furore

55 in annum etc. Apud Graecos venustissime divites bi Lg iviavrov exovreg dicuntur,, et pauperes bi hg kjjJqxv • Hoc autem in loco monet poeta, fieri posse, ut quis vel ex unius diei labore, vel piscando vel aliter industriam exercendo, lucri tantum referat, quantum sit oiioso satis in annum integrum.

58 Pcrdidit has curas etc. Iupiter hominum generi iratus ob scelus Promediei utilissimum laboris hunc amorem ex eorum mente abolevit, insevitque luxum ceteraque vitia, de quibus inferius, ubi de expeditione Pandorae.

fraude Prometheus etc. Promethei seu fabula seu allegoria notissima. Samuel autem Bochartus ait, nomen verum Promethei fuisse Magog; quia i° ut Iapheti filius Magog, ita Iapeti Prometheus; 20 Caucaso Prometheus affixus fuisse fingitur, quod vel ipse, vel gens Scytharum ab ipso oriunda Caucasum incoluit; 30 dicitur ignem e caelo detulisse, quia, metallis circa illum montem effossis, artem metalla igne excoquendi illic aut invenit aut restituit. Confirmat haec ex Aeschylo et ex ipsa nominis magog hebraica significatione nimirum moug vel magag, quod est liquefieri, contabescere etc. Itaque si haec vera sunt, Epimetheus erit Gog, ut recte animadvertit Clericus; vel si mavis allegorice, erit pars inferior cupiditatum, id est, vis animi humani inconsulta et praeceps, quae non obsequitur aliquando parti superiori meliorique mentis et rationis sub Promethei nomine designatae.



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.