HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA145 --
Dimidium, quantumque boni malvaeque salubres
Asphodelusque ferat, novere: ita numina veras
Divitias vitae occulerunt mortalibus aegris.
deratum vero immodico et immoderato, tamquam potius peiori, antecellit etc.
Quare recte Clericus hunc locum explicans: nesciunt, inquit, satius esse iis
exiguo lucro et tenui victu esse contentos, adeoque leviora munera exigere a
civibus, quam dum nimium lucrum concupiscunt lautiusque aequo vivunt, bonis
omnibus cives spoliare: primum quia pauca exigentes et modeste viventes amorem
sibi civium conciliant, quum odio sint secus agentes; deinde quia ex non
exhaustis civibus, nimia et subita rapacitate, lapsu temporis alia dona
accipere possunt, quae a penitus spoliatis non amplius dantur. Haec Clericus,
eademque confirmat exemplo Ciceronis desumpto e Verr. 11I quod vide apud
Graevium.
51 malvaeque salubres
etc. In malva et
asphodelo vi
tae simplicitas a poeta commendatur. Ita et Horatius, quum exquisitas aliorum
epulas luxumque descripsisset: me, inquit, pascunt olivae, me cichorea levesque
malvae. Homerus autem mortuis ajcpo— §e \ov Keijj.ma. tribuit, quod victu in Elisiis simplicissimo
vivant, idest facillimam quamdam vitae rationem nacti sint, ut ait Heinsius,
multaque addit ingeniose potius quam vere. Vide quae Clericus senserit
Plutarchi usus testimonio in Convivio septem
Sapient., ubi ille, postquam dixit bonam esse ad edendum malvam et
scapum asphodeli, et versum Hesiodi protulit, statim subiicit: existimas vero
tale quid Hesiodo in mentem venisse, ac non potius eum, ut est assiduus
parsimoniae laudator, ad cibos vilissimos nos, quippe dulcissimi qui sint,
voluisse adhortari?
53 Divitias vitae
etc Auream nempe
illam Horatii Flacci mediocritatem, et simplicem vivendi modum dii ab hominibus
abstulerunt.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|