HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA89 --
Moenia, Plutonis domus ardua, terribilisque
Persephones: horrens custos canis excubat atris
Pro foribus, fraudemque malus meditatur acerbam.
Nam pariter caudaque, ambabus et auribus ultro
855 Blandus adulatur venientibus, et vetat idem
Retro ferre pedes. tum si quem vidit abire,
Rursus et inviso regis discedere tecto,
Corripit, et captum vorat horridus ore cruento.
Iuxta autem Superis metuenda invisaque magni
ac terribile habebatur. Hinc Plato in Cratylo
eo prolato: TLo)k.oU inquit, xcci
Touto tyofioljVTai ro
ovo/jia. Legesis apud Dupuisium tom. iv, Delaland. Astron. qua ratione tota Proserpinae fabula
in Astronomia locum habeat.
859 Iuxta autem Superis
etc. Styx Oceani
filia dicitur, quemadmodum et ceteri fontes. Quae vero heic de eadem praedicantur
miracula partim vera sunt, partim ficta a poeta. Si Pausaniam audias, ille in
Arcadicis facta mentione oppidi, cui Nonacri
nomen erat, subiungit: Non procul ab his ruderibus est alta montis crepido;
non aliam vidi quae in tantam altitudinem attollatur; aqua vero Asecun— dum praeruptam stillat rupem. Vocant
Graeci hanc aquam Stygis . Esse autem
Stygem, Hesiodus in Theogonia cecinit.
Haec Pausanias. Quare recte noster poeta dicit: t
» claras 6ola incolit aedes
» Intectas saxis ingentibus undique, et actis » Argento e solido caeli ad convexa
columnis. Quod vero in inferis collocatur, ex eo opinor est, quia, ut idem docet
Pausanias, lethalis erat haec aqua et hominibus et omnibus aliis animalibus.
Fortasse et opinio invaluerat, si quis cuiuspiam sceleris accusaretur coactusque
esset innocens illam aquam degustare, id
m
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|