HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA88 --
Egrediens: numquam cohibet domus intus utrumque;
Sed dum alti longe caeli per inania fertur
835 Altera tellurem supra; manet alter, et illa
Dum veniat, clausus latebrosa in sede moratur
Opperiens, quae certa viam sibi nunciet, horam.
Atque hic purpureum lustrans longe omnia lumen
Sufficit; illa autem nigra caligine tecta
840 In manibus Mortis fratrem fert noxia Somnum.
Nec procul hinc gemini posuere cubilia gnati
Obscurae Noctis Lethumque Soporque, graves di,
Quos numquam aut caelum scandens, aut aethere ab alto
Descendens radiis sol aureus aspicit. alter
845 Per terramque levis perque arva sonantia ponti
Funditur, atque hominum generi placabilis errat:
Alterius mens dira, et ferrea pectore saevo
Corda gerit. tenet usque manu, quem forte priorem
Arripuit, divis etiam immortalibus hostis.
850 Heic quoque et inferni surgunt resonantia regis
841 Nec procul hinc gemini
etc. Lethum et
Sopor fratres sunt, ac Noctis filii, dicunturque a poeta habitare iuxta sedem
noctis eiusdem ac diei, et numquam a sole illustrari, quasi aut illuc non
descendat sol, aut in ea regione lucem amittat suam fons ipse lucis.
850 Heic quoque et inferni
etc Vide haec
quam magnifico verborum apparatu lib. vI Aen.
a Virgilio efferuntur. Omnibus autem notum est, Plutonem e Siciiia rapuisse
filiam Cereris Proserpinam, quae fTTfx/va dicitur sollemni apud Graecos adiuncto,
quod sacrum
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|