HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA70 --
Qui cladem exortus mortalibus intulit aegris,
Ipse parum cautus prior actae virginis ora
Ab Iove suscipiens. post dira Menoetion acrem
Ob scelera, et multos violenti pectoris ausus
Iupiter infernas Erebi detrusit ad umbras.
At caelum stellis aptum rutilantibus Atlas
Sustinet extremis terrarum in finibus almas
Hesperidas contra, fatorum lege coactus
Et capite et validis molem fulcire lacertis.
Hanc illi sortem nam summi rector Olympi
Imposuit; vafrumque idem per vincla Prometheum
aliquid in Oper. et Dieb., ubi de
Pandora. Quam fuerit vafer Prometheus, ex pluribus eiusdem gestis satis
constat: admissio autem Pandorae minime cautum ostendit Epimetheum. Hoc et
eorum nomina significant. Nam Prometheus est 0,7:0
Tqu
TrqofJLCivQciveiv , quod est praediscere aut praevidere ,
et ad prudentiam pertinet: Epimetheus vero Olizq
Tou ivu]j.a,vdctveLV
■> id est in ipsa re
discere, quod est minime prudentis. Hinc factum, ut non viderit,
qiiae mala consequutura erant, si Pandoram suscepisset, id est si sese suasque
gentes formosarum mulierum, quibus regiones, quas incolebat, inter mare Caspium
et Euxinum, abundant maxime, amori mancipasset. Heschylus autem de Prometheo
haec habet notatu -digna:
B^a%£ 1 $e
Jj.c&w , 7ra,VTCc <ru')k.fifi$riv jjA&e •
TioLtou Te%vxi fiqoToiaiv £JC
U^o]j-rj6eoog • qui videtur a
Iove profugiens sedem in Scythia circa Caucasum fixisse, ibique ex fodinis
magnam sibi vim opum comparasse, quod et ab Heschylo in eius Tragoed., et a Sam. Bocharto in Phal. lib. I disces .
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|