HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA71 --
Ad mediam fixit religatum membra columnam,
Immisitque aquilam misero, quae desuper alis
Praepetibus delapsa unco vorat improba rostro
585 Immortale iecur. tantum atra in nocte renascens
Crescit, hians quantum per lucem absumpserat ales.
Sed diram Alcmenae cretus de stirpe volucrem
Perdidit Alcides, crudeli et peste fugata
Iapetianiden solvit, curasque levavit
590 Non magni sine mente Iovis, quo gloria maior
Thebani late claresceret Herculis omnem
Per terram, quacumque suos alit ubere foetus.
Sic adeo, nati victus pietate, merenti
582 Ad mediam fixit
etc. Id est
Iupiter vetuit, ne umquam posset in patriam seu Graeciam redire, postquam ab
eo aufugerat Prometheus. Quid vero illud iecur immortale, quod quantum ab
aquila vorabatur interdiu, tantum noctu sponte enatum crescebat? Iecur
Phoenicibus dicitur Chabed, et
efferri etiam potest Chabod, quae
vox non raro divitias significat,
inquit Clericus . Itaque quum a Prometheo fodinae exhauriri non possent, sed
quantum metalli suam in rem educebat, tantum continuo renasci uberrimis
illis videretur in venis, iecur eiusdem seu divitias quotidie augeri fictum
est a fabulis.
587 Sed diram Alcmenae
etc. A
graecis poetis omnia fere miranda, quae usquam terrarum contigerant, graeco
Herculi tribuuntur, quum notissimum est plures exstitisse Hercules. Thebanus
vero, de quo heic Hesiodus, aetate Promethei multo posterior est. An forte
hic Hercules, quisquis fuerit, vel Tyrius mercator, vel quis alius, e
Caucasi regione in Graeciam Prometheum reduxit, eique Io\is amicitiam
conciliavit? Id non absurdum omnino videtur.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|