HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA56 --
Hinc Hecatam Asterie fudit, quam Iupiter unam
Ante alias coluit Saturno natus, et ipsam
Immensique maris fecit terraeque potentem.
460 Quin et ab astrifero Caelo est ingentibus aucta
Muneribus, divosque inter praecellit honore.
Nunc quoque namque aliquis quum sacra incendit ad aras
More litans patrio, magnam pius invocat alta
Voce Hecaten. sequitur subito ingens gloria, si quem
465 Audiit orantem facili dea maxima vultu,
459 Immcnsique maris
etc. Nemo est
qui nesciat in hac philosophiae luce quantam habeat vim luna in maris aestum
inque alias aeris affectiones. Satis est ea legere, quae praeter alios cl.
Toaldus Patavii scripsit in doctissimo Commcntario de astrorum infiuxu, et multorum annorum
diligentissimis observationibus confirmavit.
462 Nunc quoque namque aliquis
etc.
Hecate nocturnis fere omnibus sacrificiis atque incantationibus praeesse
credebatur, eique unoquoque mense, quum Luna esset nova, solebant Graeci
coenam apponere, quae coena Hecates vocabatur, et revera pauperum erat
coena. Sic scholiastes ad Plutum Aristophanis, ubi de hac re sermo. Nova,
inquit, Luna divites vespere coenam quasi sacrificium Hecatae offerentes in
compitis ponebant. Pauperes vero veniebant esurientes, et eam comedebant,
dicebantque Hecatam comedisse. Adi Clericum ad hunc Hesiodi locum, qui
demonstrat ibidem, Hecatam fuisse etiam orientalium populorum numen,
praecipuoque honore apud eosdem cultam.. Illud vero non omittendum, quod
heic poeta animadvertit; hanc nimirum deam omnia omnium retinuisse munera,
quae ante Iovis regnum obtinuerat, fuisseque praeterea multis atque magnis
auctam ab ipso Iove, quod illi fidissima exstiterit periculosissimo in
bello.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|