Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA57 --


Divitiasque, potis namque est, largitur amicas.
Quotquot enim a Terrae Caelique amplexibus aevum
Accepere sati, et certa data praemia sorte,
Cunctorum laudes capit una; nec abstulit olim
470 Partem ullam victor per vim Saturnius ipsi
Illorum, quaecumque habuit sub origine prima
Inter Titanas dium genus: omnia semper,
Ceu rerum sors prima tulit, rata dona supersunt.
Nec quia et unigena est, honor hoc minor obtigit olli,
475 In terraque minor caeloque marique potestas;
Sed multo maior; quando ipsam Iupiter auxit
Omnibus insignem virtutibus. illa valenti

474 Nec quia et unigena etc. Dictam esse ab Hesiodo Hecatam Msvoyevrjy Clericus ait, quod a Phoenicibus baec dea dicitur Echa tha, idest unica . Id quidem recte; sed velim, rationem reddidisset aliquam, cur eadem quod unica sit aut unigena, dicatur non idcirco minus bonoris accepisse? Scboliastes inquit, banc ipsam ob caussam, quod esset unigena, maximos ei contigisse bonores: 01 yaq jAovoysveig 7r\eovex.Txm Ttxvrore • At male, ut opinor: nam quamvis id ubimum verum sit, si de patria baereditate sermo sit; tamen beic quum de bonis acquisitis seu de bonoribus ob merita eiusdem praeclara in Iovem agatur, contrarium omnino videtur significare poeta; nimirum £11 i nibil obstitisse ad tantos honores adquirendos, quod non *fratrum filiorumque, quos nullos habuit, opera, sed sua tantum Iovem iuvisset, tantique banc eius unius opem esse habitam, ut iis beneficiis, quae multis deberentur, ea fuerit sola afTecra . Sic opinor .

Ii

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.