Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA22 --


Ex humeris, supraque ipsos atque hispida colla
Quinquaginta aderat capitum densissimus horror,
Visque ingens vastos aequabat corporis artus.
Non alii aetherias quotquot Terraque creati
170 Et Caelo videre auras, magae viribus acres
Sunt habiti: sed enim primaevo lucis in ortu
Infesti invisique suo vixere parenti.
Namque illos, dias ut quisque in luminis oras
Exortus primum veniebat, protinus atris
175 In tenebris abdens radianti a sole tegebat
Gaudebatque auso crudeli saevus. at aegra
Intus Terra gemens, durisque exercita curis,

» Exitium, cum vincla olli di, vimque pararent, » Neptunus pater et Iuno, et Tritonia Pallas: » Solam atrox turbasse nefas, subitoque vocasse » Centimanum, divi Briareum quem nomine dicunt, » Aegaeona homines. advenitj robore praestans » Ille suum patrem, multo qui laetus honore » Caelicolas inter magna in Iovis aede sedcbat.. » Hunc veriti abstiterunt coepto di: vincla trementum » Excussa e manibus, libertas parta Tonanti est. 17 3 Namque illos etc. Ne sibi imperium ab his tribus fortissimis ferocissimisque natis eriperetur, eos pater, ut primum pubertatem attingebant, vel teterrimo mandabat carceri, vel longe a se in alias regiones mittebat custodiendos. Sed a Iove liberati fuere.

177 Intus Terra gemens etc. Aegre nimirum ferebat mater tantam patris in liberos crudelitatem: matrum enim ingenia procliviora plerumque quam patrum erga filios.



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.