HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA5 --
Tantum epulis sueti parere, imitantia verum
Novimus edoctae mendacia fingere multa,
30 Veraque, si libeat, modulari novimus ipsae
Talia ubi suavi dixerunt gutture Musae,
Me lauri iussere virens decerpere sceptrum
dici solita convicia; et de hac re sibi gratulari Catullum in eo lepidissimo
epigrammate:
„ Lesbia mi praesente viro mala plurima dicit etc. Sed haec admodum diversa
sunt; et quod attinet ad epigramma, illud praescnte viro tollit omnem dubitationem, quam ob caussam gauderet iis
conviciis Catullus.
28 imitantia yerum
etc. Perperam heic
incusant He
siodum, diis mendacia tribuisse, perinde quasi dii Hesiodii non homines fuerint,
et iisdem, quibus homines sunt, vitiis obnoxii. Quid quod et illa verba possunt
accipi de mendaciis non omnino veris, secl de poeticis fictionibus, uti sunt
apologi, metaphorae, allegoriae et cetera huiusmodi, quae si tollantur, maxima
poeseos venustas evanescat necesse est? Vetet haec interdicto in sua Rep. Plato, dummodo maiora ac graviora his
non permittat vitia.
32 Me lauri iussere virens
etc. Mitto quae
vetus Scholiastes parum 'ad rem hoc loco dicit, quaeque itidem multis docet
Salmasius in Solini Polyhist. pag. 609.
Duo heic dicit sibi poeta munera a 4 Musis data,
insignia nempe poetarum et ipsam poeticam facultatem, quam qui profitebantur,
laureum gestare in manibus rarmim consueverunt. Id vero Hesiodo maxime fuit
peculiare, ut docet praeter alios Pausanias Boeotic. lib. ix, ubi loquitur de Hesiodi imagine male picta cum
cithara, quae non erat proprium ipsius gestamen: Ma nifestum enim est, ait, etiam ex
ipsis eius versibus, eum.ad lauri ra mum cecinisse. Integrum in hanc rem
habemus epigramma in An
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|